The Bible Software
bible.software › Corinthios i › Corinthios i 15 › Corinthios i 15:47

Corinthios i 15:47

Primus homo de terra, terrenus: secundus homo de cælo, cælestis. + 15.47 Primus homo. Vere primus est in animam viventem; quia de pulvere terræ formatus est animalis et passibilis ex natura. Secundus homo, quia de cœlo, id est quia divina natura fuit humanæ unita, ideo cœlestis, id est spiritualis in resurrectione; et quia primus pater fuit terrenus, tales sunt omnes. Cœlestis. Dicitur esse Christus, quia non humano ritu, sed divino nutu conceptus est et natus.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

The first man is of the earth, earthy: the second man is the Lord from heaven.

In Context

46Sed non prius quod spiritale est, sed quod animale: deinde quod spiritale.

48Qualis terrenus, tales et terreni: et qualis cælestis, tales et cælestes.

Read all of Corinthios i 15

Cross References

Genesis 3:19In sudore vultus tui vesceris pane, donec revertaris in terram de qua sumptus es: quia pulvis es et in pulverem reverteris. + 3.19 Pulvis es, etc. GREG., ubi supra. Homo ita conditus fuit, etc., usque ad senectus transit ad mortem.

Jeremiah 23:6In diebus illis salvabitur Juda, et Israël habitabit confidenter: et hoc est nomen quod vocabunt eum: Dominus justus noster.

Luke 1:16et multos filiorum Israël convertet ad Dominum Deum ipsorum: + 1.16 Et multos filiorum Isræl convertet. ID. Cum Joannes Christo testimonium perhibens, in fide Christi baptizans, dicatur filios Isræl ad Deum convertisse, patet Christum esse Dominum Deum Isræl.

John 3:12Si terrena dixi vobis, et non creditis: quomodo, si dixero vobis cælestia, credetis? + 3.12 Si terrena dixi vobis. AUG. Et quia non accipitis terrena, quomodo potestis capere cœlestia, id est cœlestem spiritus nativitatem? cum non solum non credatis, sed nec intelligatis terrena, quod de templo corporis mei (quod de terra accepi) dixi a vobis solvendo, a me suscitando.

John 6:33Panis enim Dei est, qui de cælo descendit, et dat vitam mundo. + 6.33 Panis enim verus. Angeli purum verbum solidum cibum comedunt: nos vero verbum, sed in lac versum, quia si non possumus comedere, possumus sugere. Nisi enim incarnaretur, a nobis non cognosceretur, a nobis non gustaretur.

1 Corinthians 15:45Factus est primus homo Adam in animam viventem, novissimus Adam in spiritum vivificantem. + 15.45 Homo. Totum genus humanum sunt quodammodo illi duo homines, primus et secundus: ex illo nati, ex hoc renati. Christus dicitur Adam, quia de eadem materia; novissimus, quia post eum non succedit homo alius, qui sit caput vel auctor humani corporis. Sed non. Dixit corpora nostra futura spiritualia; sed ne quis dubitet an animale possit fieri spirituale, probat per similitudinem Christi; quasi dicat, factus est in spiritum vivificantem. Sed non prius fuit in eo illud quod est spirituale, sed quod est animale, deinde spirituale. Sic et de nobis poterit fieri.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBiblia TakatifuBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)

Study Corinthios i 15:47

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)Robertson's Word Pictures
← Corinthios i 15:46Corinthios i 15Corinthios i 15:48 →