Thessalonicenses Ii 1:10
cum venerit glorificari in sanctis suis, et admirabilis fieri in omnibus, qui crediderunt, quia creditum est testimonium nostrum super vos in die illo. + 1.10 Quia testimonium. Ideo vobis tribulatis dat requiem nobiscum, quia testimonium, id est quidquid diximus de illo die judicii, credidistis de gloria bonorum et pœna malorum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Read all of Thessalonicenses Ii 1
Cross References
Psalms 68:35Laudent illum cæli et terra; mare, et omnia reptilia in eis. + 68.35 Cælum, terra, mare. CAS. Ad litteram, id est, cœlestia, terrestria, et natantia, hæc laudant, dum ex eis laudatur creator. ID. Divitiæ sunt pauperis videre creata, et inde laudare creatorem. Laudent illum, etc. ID. Quod prius simul, nunc sigillatim monet; vel, laudent cœlestia, terrestria, natantia. Et, ut perfecte omnia concludat, addit: Omnia quæ in eis sunt: sic omnis creatura ad laudes invitatur. HIER., CAS. Ac si diceret: Omne genu flectatur, cœlestium, terrestrium et infernorum Phil. 2.. Et omnia reptilia in eis. CAS. Omnes modi monstrosi, in peccatis hærentes terrenis. 1
Isaiah 43:21Populum istum formavi mihi: laudem meam narrabit.]
Isaiah 49:3Et dixit mihi: Servus meus es tu Israël, quia in te gloriabor. + 49.3 Gloriabor. Quod non in aliis servis: Pater, glorificavi nomen tuum Joan. 17. Et alibi: Exsurge, gloria mea Psal. 56., etc.
Jeremiah 33:9Et erit mihi in nomen, et in gaudium, et in laudem, et in exsultationem cunctis gentibus terræ, quæ audierint omnia bona quæ ego facturus sum eis: et pavebunt et turbabuntur in universis bonis, et in omni pace quam ego faciam eis.
Matthew 7:22Multi dicent mihi in illa die: Domine, Domine, nonne in nomine tuo prophetavimus, et in nomine tuo dæmonia ejecimus, et in nomine tuo virtutes multas fecimus? + 7.22 Multi dicent. Maxime autem cavendum est ab his qui propter nomen Christi etiam miracula habent, quæ cum propter infideles Dominus fecerit, monuit tamen ne a talibus decipiamur: putantes ibi esse invisibilem sapientiam, ubi est visibile miraculum; unde adjungit: Multi dicent. Quam mundo ergo et simplici oculo opus est, ut inveniatur via sapientiæ inter tot deceptiones.
Matthew 25:31Cum autem venerit Filius hominis in majestate sua, et omnes angeli cum eo, tunc sedebit super sedem majestatis suæ: + 25.31 Cum autem. Tradendus in proximo cruci præmisit gloriam triumphantis, ut secutura scandala hac promissione compensaret. Post parabolas de fine mundi nunc exsequitur Dominus modum futuri judicii.