The Bible Software
bible.software › Corinthios i › Corinthios i 15 › Corinthios i 15:55

Corinthios i 15:55

Ubi est mors victoria tua? ubi est mors stimulus tuus? + 15.55 Ubi est, mors, victoria tua? Hæc sunt verba prophetæ, vel Apostoli lætantis et morti insultantis in persona resurgentium, ut certior sit resurrectio: quasi dicat: Vicisti in morientibus, victa es in resurgentibus. Victoria tua qua absorbueras corpora morientium, temporalis fuit: qua in corporibus resurgentium absorpta es; æterna constabit.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

O death, where is thy sting? O grave, where is thy victory?

In Context

54Cum autem mortale hoc induerit immortalitatem, tunc fiet sermo, qui scriptus est: Absorpta est mors in victoria. + 15.54 Absorpta est. Id est destructa in victoria Christi; vel in hoc quod modum vincendi excessit, Christum invadendo; vel mors est peccati delectatio cum consensu, quæ victa est in hoc quod servi Dei vincent concupiscentias carnis suæ.

56Stimulus autem mortis peccatum est: virtus vero peccati lex.

Read all of Corinthios i 15

Cross References

Job 18:13Devoret pulchritudinem cutis ejus; consumat brachia illius primogenita mors. + 18.13 Primogenita mors. Superbia quæ est initium omnis peccati. Pulchritudinem ergo cutis ejus et brachia illius primogenita mors devorat: qua iniqui gloriam vel operationem superbia supplantat. Potuit enim et in hac vita gloriosus existere, si superbus minime fuisset

Psalms 49:8Non in sacrificiis tuis arguam te; holocausta autem tua in conspectu meo sunt semper. + 49.8 Holocausta autem. AUG. Si anima inflammatur, et membra in usum suum rapit, ne serviant cupiditati: unde præcipitur in Levitico, ut adipem cum renunculis offerant, quibus interna charitas signatur. 1

Ecclesiastes 2:15Et dixi in corde meo: Si unus et stulti et meus occasus erit, quid mihi prodest quod majorem sapientiæ dedi operam? Locutusque cum mente mea, animadverti quod hoc quoque esset vanitas.

Ecclesiastes 8:8Non est in hominis potestate prohibere spiritum, nec habet potestatem in die mortis: nec sinitur quiescere ingruente bello, neque salvabit impietas impium.] + 8.8 Non est in hominis ditione. ID. Quasi, non debes moleste pati, si futura non scire potes, si a potentioribus impiis sæpe opprimeris, quia cito omnia finiuntur, et mors omnia æqualiter rapit.

Hosea 13:14De manu mortis liberabo eos; de morte redimam eos. Ero mors tua, o mors ! morsus tuus ero, inferne ! consolatio abscondita est ab oculis meis.

Acts 2:27quoniam non derelinques animam meam in inferno, nec dabis sanctum tuum videre corruptionem. + 2.27 In inferno. Constat animam non derelictam in inferno, quæ, ablatis illis pro quibus descenderat, mox ad superna rediit, nec caro est corrupta, sed veloci resurrectione glorificata.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBiblia TakatifuBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)

Study Corinthios i 15:55

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)Robertson's Word Pictures
← Corinthios i 15:54Corinthios i 15Corinthios i 15:56 →