The Bible Software
bible.softwareCorinthios iCorinthios i 2 › Corinthios i 2:13

Corinthios i 2:13

quæ et loquimur non in doctis humanæ sapientiæ verbis, sed in doctrina Spiritus, spiritualibus spiritualia comparantes. + 2.13 Spiritualia. Quod Corinthii non estis; et ideo culpa vestra est, non nostra, quod majora non diximus.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Which things also we speak, not in the words which man’s wisdom teacheth, but which the Holy Ghost teacheth; comparing spiritual things with spiritual.

In Context

12Nos autem non spiritum hujus mundi accepimus, sed Spiritum qui ex Deo est, ut sciamus quæ a Deo donata sunt nobis: + 2.12 Sed Spiritum qui ex Deo est. Spiritus sanctus utique Patris et Filii est, necnon et noster. Quod enim datum est, etiam ad eum qui dedit refertur, et ad eos quibus dedit. Itaque Spiritus sanctus non tantum Patris et Filii qui dederunt, sed etiam noster est qui accepimus. Et non est iste spiritus noster in quo sumus: quia ipse spiritus noster in quo sumus ipse spiritus est hominis, qui in ipso est. Et ipsum tamen spiritum qui hominis est accepimus. Sed aliud est quod accipimus, ut essemus, aliud quod accepimus ut sancti essemus. Spiritus autem hominis in Scriptura accipitur, pro ipsa anima vel ipsius animæ potentia rationalis. Dedit enim nobis naturam ut essemus, animam ut viveremus, mentem, ut intelligeremus. Ut sciamus. Multi habent dona Dei, et nesciendo a quo habeant impia vanitate jactantur. Nemo donis Dei beatus, qui danti est ingratus, unde in Evangelio: Qui habet, dabitur ei. Plene habere est scire unde habeat. Qui ergo non habet, id est, qui nescit unde habeat, et quod habet, auferetur ab eo Luc. 8..

14Animalis autem homo non percipit ea quæ sunt Spiritus Dei: stultitia enim est illi, et non potest intelligere: quia spiritualiter examinatur. + 2.14 Animalis autem homo. Dicitur animalis homo vita, qui fertur dissoluta lascivia animæ suæ, quam intra naturalis ordinis metas spiritus rector non continet, eo quod ipse Deo regendum se non subjicit. Animi vero sensu dicitur animalis, qui Deo juxta corporum phantasiam, vel legis litteram, vel rationem philosophicam judicat. Quia spiritualiter examinatur. Animalis non potest intelligere spiritualia, quia examinatur, id est, examinatio et comprobatio fit illorum spiritualium, tantum spiritualiter, id est, a spirituali homine, et personaliter legitur: examinatur. Vel ita: Animalis non intelligit spiritualia, quia spiritualiter, id est, per spiritualia tantum probatur quod animalis est; quia audita improbat, et non ob aliud ei proponuntur, nisi ut examinetur.

Read all of Corinthios i 2

Cross References

Acts 2:4et repleti sunt omnes Spiritu Sancto, et cœperunt loqui variis linguis, prout Spiritus Sanctus dabat eloqui illis. + 2.4 Et cœperunt. Ecce signum plenitudinis: plenum vas erumpit. Ignis in sinu non potest occultari. Variis linguis. Quia linguis omnibus loquebantur, vel sua, id est Hebræa lingua, loquentes, ab omnibus ita intelligebantur, ac si propriis singulorum loquerentur, secundum illud Prophetæ: In aliis linguis, et labiis aliis, loquar populo huic, etc.

1 Corinthians 2:1Et ego, cum venissem ad vos, fratres, veni non in sublimitate sermonis, aut sapientiæ, annuntians vobis testimonium Christi.

1 Corinthians 2:14Animalis autem homo non percipit ea quæ sunt Spiritus Dei: stultitia enim est illi, et non potest intelligere: quia spiritualiter examinatur. + 2.14 Animalis autem homo. Dicitur animalis homo vita, qui fertur dissoluta lascivia animæ suæ, quam intra naturalis ordinis metas spiritus rector non continet, eo quod ipse Deo regendum se non subjicit. Animi vero sensu dicitur animalis, qui Deo juxta corporum phantasiam, vel legis litteram, vel rationem philosophicam judicat. Quia spiritualiter examinatur. Animalis non potest intelligere spiritualia, quia examinatur, id est, examinatio et comprobatio fit illorum spiritualium, tantum spiritualiter, id est, a spirituali homine, et personaliter legitur: examinatur. Vel ita: Animalis non intelligit spiritualia, quia spiritualiter, id est, per spiritualia tantum probatur quod animalis est; quia audita improbat, et non ob aliud ei proponuntur, nisi ut examinetur.

1 Corinthians 10:3et omnes eamdem escam spiritalem manducaverunt, + 10.3 Eamdem escam. Id est fide: diversa in tempore, diversa in specie. Spiritalem. Id est, spirituale aliquid significantem. Cum dicit spiritalem, ostendit spiritualiter intelligi in Christo et hoc de omnibus innuit, unum exponit: Petra erat Christus.

1 Corinthians 14:2Qui enim loquitur lingua, non hominibus loquitur, sed Deo: nemo enim audit. Spiritu autem loquitur mysteria. + 14.2 Qui enim loquitur lingua, etc. Hoc autem fiebat quando lingua loquens se non intelligebat, ut si quis alicujus linguæ prolationem et non significationem sciret

Colossians 3:16Verbum Christi habitet in vobis abundanter, in omni sapientia, docentes, et commonentes vosmetipsos, psalmis, hymnis, et canticis spiritualibus, in gratia cantantes in cordibus vestris Deo. + 3.16 Docentes et commonentes. Hoc dicit, ut doctrina fiat illis qui nesciunt, et commonitio illis qui sciunt.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Corinthios i 2:13

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Corinthios i 2:12Corinthios i 2Corinthios i 2:14 →