Colossenes 3:16
Verbum Christi habitet in vobis abundanter, in omni sapientia, docentes, et commonentes vosmetipsos, psalmis, hymnis, et canticis spiritualibus, in gratia cantantes in cordibus vestris Deo. + 3.16 Docentes et commonentes. Hoc dicit, ut doctrina fiat illis qui nesciunt, et commonitio illis qui sciunt.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Deuteronomy 11:18Ponite hæc verba mea in cordibus et in animis vestris, et suspendite ea pro signo in manibus, et inter oculos vestros collocate.
1 Kings 3:28Audivit itaque omnis Israël judicium quod judicasset rex, et timuerunt regem, videntes sapientiam Dei esse in eo ad faciendum judicium.
Nehemiah 12:46Et omnis Israël in diebus Zorobabel et in diebus Nehemiæ, dabant partes cantoribus et janitoribus per dies singulos, et sanctificabant Levitas, et Levitæ sanctificabant filios Aaron.
Psalms 28:7Vox Domini intercidentis flammam ignis; + 28.7 Desertum. CASS., AUG. Judaicum populum, etc., usque ad unde emanat aqua viva. 1
Psalms 32:7Congregans sicut in utre aquas maris; ponens in thesauris abyssos. + 32.7 Sicut in utre. CASS. Ad litteram: sicut littoribus mare, claudit in Ecclesia fluctuantes populos; et in thesauris sapientiæ suæ ponit profundas altitudines, ut probet quis Scripturas pietatis studio inquirat. 1
Psalms 63:4Quia exacuerunt ut gladium linguas suas; intenderunt arcum rem amaram, + 63.4 Quia exacuerunt ut gladium linguas. Vel qui scilicet malignantes et operantes iniquitatem. Arcum. Occultas insidias, ut per discipulum, quod est res amara, ut conviva sit proditor. Amaram. 1