1 Corinthians 9:21
iis qui sub lege sunt, quasi sub lege essem (cum ipse non essem sub lege) ut eos qui sub lege erant, lucrifacerem: iis qui sine lege erant, tamquam sine lege essem (cum sine lege Dei non essem: sed in lege essem Christi) ut lucrifacerem eos qui sine lege erant. + 9.21 His qui sub lege, etc. Samaritanis qui libros Moysi recipiunt, quibus non coutuntur Judæi. Sunt autem ex origine Persarum, quos sublato Isræl posuit rex Assyriorum vel Persarum ad incolenda loca Samariæ.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Acts 15:28Visum est enim Spiritui Sancto et nobis nihil ultra imponere vobis oneris quam hæc necessaria: + 15.28 Visum est. Id est placuit. Spiritui sancto. Qui arbiter suæ potestatis, ubi vult spirat, et quæ vult loquitur. Spiritui sancto. RAB. Et nobis humano quidem sensu, sed sano. Et nobis. Non tamen solum voluntate nostra, sed instinctu ejusdem Spiritus. Quam hæc necessaria. RAB. Hæc necessaria sunt sine quibus non est salus, sed circumcisio necessaria non est: verum ea quæ vobis fieri non vultis, alii ne faciatis.
Acts 21:25De his autem qui crediderunt ex gentibus, nos scripsimus judicantes ut abstineant se ab idolis immolato, et sanguine, et suffocato, et fornicatione.
Romans 2:14Cum autem gentes, quæ legem non habent, naturaliter ea, quæ legis sunt, faciunt, ejusmodi legem non habentes, ipsi sibi sunt lex: + 2.14 Cum enim, etc. Supra dixerat gentilem damnari, si male operaretur; salvari, si bene: sed cum legem non habeat, quasi nesciat quid sit bonum quidve malum, videtur sibi neutrum debere imputari. Contra Apostolus: Etsi non habeat scriptam legem, habet tamen naturalem: qua intelligit et sibi conscius est quid sit bonum et quid sit malum, vitium quippe contra naturam est, quod utique sanat gratia. Non enim usque adeo in humana anima imago terrenorum affectuum labe detrita est, ut nulla in ea lineamenta remanserint. Non omnino deletum est quod ibi per imaginem Dei, cum homo crearetur, impressum est. Proinde vitio sanato per gratiam, naturaliter fiunt ea quæ legis sunt. Non quod per naturam negata sit gratia, sed potius per gratiam reparata natura: qua gratia in interiori homine renovato lex justitiæ rescribitur, quam deleverat culpa.
Romans 7:25gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum. Igitur ego ipse mente servio legi Dei: carne autem, legi peccati. + 7.25 Igitur ego ipse. Hic tertius actus in lege spiritus. Sed quia dicit gratia se esse liberatum, ne quis torpeat securus, quasi peccatum non ultra noceat, determinat quomodo sit liberatio si in gratia manserit. Alioquin peccatum iterum occupabit. Ego ipse. Ego in carne, ego in mente: non duo, sed unus ex utroque; mente non consentio, carne concupisco.
Romans 13:8Nemini quidquam debeatis, nisi ut invicem diligatis: qui enim diligit proximum, legem implevit. + 13.8 Nemini quidquam. Pax ad omnes, dilectio inter fratres. Aliter enim vere fratres non sunt. Diligatis. Mentio fit hic de charitate, quia valet ad hanc humilitatem. Sola enim charitas est, quæ etiam reddita semper retinet debitorem. Redditur enim cum impenditur, debetur autem etiam si reddita fuerit, quia nullum est tempus quo impendenda non sit. Nec cum redditur, amittitur, sed potius reddendo multiplicatur; habendo enim redditur, non carendo, ut pecunia quæ reddi non potest, nisi habeatur; nec haberi, nisi reddatur, imo cum redditur ab homine, crescit in homine; et tanto major acquiritur, quanto pluribus redditur. Diligit proximum. Cum duo præcepta sint charitatis, pro utroque unum sæpe ponitur, quia nec Deus sine proximo, nec sine Deo proximus diligitur vel potest diligi. Dilectio proximi in factis apparet, dilectio Dei amplius latet, et ideo hanc specialius ponit, de qua Dominus ait: Mandatum novum do vobis, ut diligatis invicem, ubi illud mandatum majus dilectionis Dei videtur esse prætermissum. Sed bene intelligentibus utrumque invenitur in singulis; quia qui diligit Deum, nec potest eum contemnere quem Deus præcipit diligi, et qui sancte ac spiritualiter diligit proximum, quid in illo diligit nisi Deum? Proximum, legem implevit. Omnem hominem intelligi oportet per proximum, quia nemo est, cum quo sit operandum malum. Qui ergo amat homines, aut quia justi sunt, aut ut justi sint amare debet. Sic enim et seipsum amare debet, scilicet, vel quia justus est, vel ut justus sit. Qui enim aliter se diligit, injuste se diligit, quia ad hoc se diligit ut sit injustus, ad hoc ergo ut sit malus: ergo jam se non diligit; qui enim diligit iniquitatem, odit animam suam.