The Bible Software
bible.software1 John1 John 2 › 1 John 2:12

1 John 2:12

Scribo vobis, filioli, quoniam remittuntur vobis peccata propter nomen ejus. + 2.12 Scribo vobis, etc. Præponit causam quæ posset eos abstrahere ab amore mundi, quia baptizatis in nomine Christi et invocantibus nomen Christi, dimittuntur peccata, ergo Christo magis adhærendum est quam mundo. Filioli. Patres, adolescentes, juvenes. Ideo filii: quia remittuntur peccata. Ideo patres, quia cognovistis antiqua. Ideo juvenes, quia fortes, quia vicistis.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

I write unto you, little children, because your sins are forgiven you for his name’s sake.

In Context

11Qui autem odit fratrem suum, in tenebris est, et in tenebris ambulat, et nescit quo eat: quia tenebræ obcæcaverunt oculos ejus.

13Scribo vobis, patres, quoniam cognovistis eum, qui ab initio est. Scribo vobis, adolescentes, quoniam vicistis malignum. + 2.13 Adolescentes. Adolescentiæ tempus propter incentiva carnis lubricum; sed propter robur ætatis habile certamini, et hi tentamenta voluptatum verbi Dei amore vicerunt, et persecutiones contempserunt.

Read all of 1 John 2

Cross References

Psalms 32:1Psalmus David. [Exsultate, justi, in Domino; rectos decet collaudatio. + 32.1 In finem. CASS. Hic propheta potentiam et facta Dei enumerat, et sic ad laudem Dei invitat; primo, justos et rectos monet laudare, quia exsultare in illo nisi laudando non possumus: rectos, inquit, decet collaudatio. Exsultate, etc. AUG. Curvus laudat Deum quando sibi bene est; blasphemat quando male: rectus semper ut Job. 1

Jeremiah 14:7Si iniquitates nostræ responderint nobis, Domine, fac propter nomen tuum: quoniam multæ sunt aversiones nostræ: tibi peccavimus.

Luke 7:47Propter quod dico tibi: remittuntur ei peccata multa, quoniam dilexit multum. Cui autem minus dimittitur, minus diligit. + 7.47 Remittuntur ei peccata. In domo Pharisæi, id est, in custodia legis et prophetarum, non Pharisæus incredulus, sed peccatrix pœnitens glorificatur, quia ardor charitatis in ea rubiginem delictorum combussit.

Acts 4:12et non est in alio aliquo salus. Nec enim aliud nomen est sub cælo datum hominibus, in quo oporteat nos salvos fieri.

Acts 13:38Notum igitur sit vobis, viri fratres, quia per hunc vobis remissio peccatorum annuntiatur, et ab omnibus quibus non potuistis in lege Moysi justificari,

Ephesians 1:7In quo habemus redemptionem per sanguinem ejus, remissionem peccatorum secundum divitias gratiæ ejus, + 1.7 In quo habemus, etc. Duplicem gratiam ostendit, quia et redemit, et peccata nostra non imputavit.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study 1 John 2:12

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← 1 John 2:111 John 21 John 2:13 →