Acts 4:12
et non est in alio aliquo salus. Nec enim aliud nomen est sub cælo datum hominibus, in quo oporteat nos salvos fieri.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 7:19Et aquæ prævaluerunt nimis super terram: opertique sunt omnes montes excelsi sub universo cælo.
Mark 16:15Et dixit eis: Euntes in mundum universum prædicate Evangelium omni creaturæ. + 16.15 Omni creaturæ. Omni nationi gentium. Ante enim dictum erat: In viam gentium ne abieritis Matth. 10.: ut scilicet apostolorum prius a Judæa repulsa prædicatio, tunc gentibus in adjutorium fieret. HIER. Omni generi humano, quod habet aliquid commune omni creaturæ, angelis, pecoribus, lignis, lapidibus, igni et aquæ, calido et frigido, humido et arido, quia minor mundus homo dicitur.
John 3:36Qui credit in Filium, habet vitam æternam; qui autem incredulus est Filio, non videbit vitam, sed ira Dei manet super eum. + 3.36 Qui credit in Filium habet vitam æternam: qui autem, etc. Ac si diceret, qui credit in Filium habet ipsum Filium, et per hoc habet vitam. Sed ira Dei manet super eum. Ira cum qua natus est, permanet, et ideo non ait, venit, sed manet, quia per Filium missum, qui est vita, non tollitur effectus illius iræ, scilicet mors, corruptio, etc., quæ omnia manent.
Acts 2:5Erant autem in Jerusalem habitantes Judæi, viri religiosi ex omni natione quæ sub cælo est. + 2.5 Ex omni natione, etc. RAB. Ac si diceretur: Ubicunque nati. Judæos autem in omnibus gentibus nasci captivitas fecit, quæ sub Antiocho facta est non multis temporibus ante.
1 Corinthians 3:11Fundamentum enim aliud nemo potest ponere præter id quod positum est, quod est Christus Jesus. + 3.11 Fundamentum enim. AUG., lib. de Fide et operibus, c. 15. Fides gratiæ christianæ, id est, ea quæ per dilectionem operatur, etc., usque ad de qua scriptum est: Vasa figuli probat fornax, et homines tentatio tribulationis probat Eccli. 27.. Christus. Id est, fides Christi, quæ per dilectionem operatur, per quam Christus habitat in cordibus. Aliud non est fundamentum. Hæc autem neminem perire sinit.