1 John 2:11
Qui autem odit fratrem suum, in tenebris est, et in tenebris ambulat, et nescit quo eat: quia tenebræ obcæcaverunt oculos ejus.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Proverbs 4:19Via impiorum tenebrosa; nesciunt ubi corruant. + 4.19 Via impiorum. Dicit de his, etc., usque ad quia currens non habebit offendiculum.
John 12:40[Excæcavit oculos eorum, et induravit cor eorum ut non videant oculis, et non intelligant corde, et convertantur, et sanem eos.]
2 Corinthians 4:4in quibus Deus hujus sæculi excæcavit mentes infidelium, ut non fulgeat illis illuminatio Evangelii gloriæ Christi, qui est imago Dei. + 4.4 In quibus. Talis potest esse ordo verborum: In quibus pereuntibus Deus verus et justus excæcavit mentes infidelium hujus sæculi. Deus hujus sæculi. Id est Deus qui non solum bonos regit, sed et malos pro merito præcipitat, dans eis quod volunt, id est ut non credant: quod non facit malitia, sed justitia. Vel, Deus sæculi, superbia vel ingluvies, vel diabolus princeps mundi, qui sæcularibus principatur.
1 John 1:6Si dixerimus quoniam societatem habemus cum eo, et in tenebris ambulamus, mentimur, et veritatem non facimus. + 1.6 Si dixerimus. Hactenus commendatio epistolæ; hic ostendit qualiter charitas sit habenda. Et in tenebris, etc. Persistentes in peccatis, et alios obscurantes non computantur in membris ejus; unde: Quæ conventio Christi ad Belial? quæ societas lucis ad tenebras? II Cor. 6.
Revelation 3:17quia dicis: Quod dives sum, et locupletatus, et nullius egeo: et nescis quia tu es miser, et miserabilis, et pauper, et cæcus, et nudus. + 3.17 Dives sum, scientiæ divinæ, vel sæcularis.