1 John 2:14
Scribo vobis, infantes, quoniam cognovistis patrem. Scribo vobis juvenes, quoniam fortes estis, et verbum Dei manet in vobis, et vicistis malignum. + 2.14 Et vicistis. Trahebantur tunc temporis juvenes consuetudine ad lupanar, sed isti viriliter resistendo vincebant.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
John 8:31Dicebat ergo Jesus ad eos, qui crediderunt ei, Judæos: Si vos manseritis in sermone meo, vere discipuli mei eritis, + 8.31 Vere discipuli. Ad hanc altitudinem pervenietis ex fide quæ est humilis, et contemnitur, et est granum sinapis.
Ephesians 6:10De cetero, fratres, confortamini in Domino, et in potentia virtutis ejus. + 6.10 De cætero. Post specialia præcepta quibus admonuit singulos ordines, in communi nunc admonet omnes; quasi: Huc usque vos juvi verbo et opere; deinceps, in futuro, in reliquo tempore, fide et dilectione.
Colossians 1:11in omni virtute confortati secundum potentiam claritatis ejus, in omni patientia et longanimitate cum gaudio, + 1.11 In omni virtute. Vos dico confortati a Deo in omni virtute, castitate scilicet et cæteris. Quod bene potest ille qui est claritas Patris, id est Filius. Vel secundum quod claram cognitionem vobis dedit.
2 Timothy 2:1Tu ergo fili mi, confortare in gratia, quæ est in Christo Jesu:
1 John 1:10Si dixerimus quoniam non peccavimus, mendacem facimus eum, et verbum ejus non est in nobis. + 1.10 Mendacem. Solus Deus ex se verax: homo ex Deo verax, ex se mendax. Impossibile est quemlibet sanctum aliquando non cadere in minimis peccatis. Nec justi esse desistunt, quia ocius opitulante Deo resurgunt.