John 8:31
Dicebat ergo Jesus ad eos, qui crediderunt ei, Judæos: Si vos manseritis in sermone meo, vere discipuli mei eritis, + 8.31 Vere discipuli. Ad hanc altitudinem pervenietis ex fide quæ est humilis, et contemnitur, et est granum sinapis.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
32et cognoscetis veritatem, et veritas liberabit vos.
Cross References
Matthew 24:13qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.
John 6:55Qui manducat meam carnem, et bibit meum sanguinem, habet vitam æternam: et ego resuscitabo eum in novissimo die. + 6.55 Qui manducat. Exponunt quidam sancti de comestione altaris, et bene dicunt, sed quærunt quomodo fiat in vitam æternam, cum quidam ad mortem, ut dicit Apostolus. Si quis comedit in altari cum hac comestione de qua agit hic, scilicet cum fide operante et dilectione, hic comedit in vitam æternam. Si quis vero aliter, in mortem.
John 8:36Si ergo vos filius liberaverit, vere liberi eritis.
Acts 13:43Cumque dimissa esset synagoga, secuti sunt multi Judæorum, et colentium advenarum, Paulum et Barnabam: qui loquentes suadebant eis ut permanerent in gratia Dei. + 13.43 Et colentium. ID. Bene legitur colentium Deum, sicut in Græco habetur. Significat autem eos qui natura gentiles erant, sed religione Judæi, Græce vocati proselyti.
Acts 26:22Auxilio autem adjutus Dei usque in hodiernum diem, sto, testificans minori atque majori, nihil extra dicens quam ea quæ prophetæ locuti sunt futura esse, et Moyses,
Romans 11:22Vide ergo bonitatem, et severitatem Dei: in eos quidem qui ceciderunt, severitatem: in te autem bonitatem Dei, si permanseris in bonitate, alioquin et tu excideris. + 11.22 Si permanseris in bonitate. Si digna Dei benignitate operatus fueris, neque enim tibi sola fide opus est. Severitatem autem Dei. Quod eis non pepercerit, eo quod patrum virtute indignos ipsos invenerit.