Iohannis i 2:23
Omnis qui negat Filium, nec Patrem habet: qui confitetur Filium, et Patrem habet.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Luke 10:22Omnia mihi tradita sunt a Patre meo. Et nemo scit quis sit Filius, nisi Pater: et quis sit Pater, nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare.
John 8:19Dicebant ergo ei: Ubi est Pater tuus? Respondit Jesus: Neque me scitis, neque Patrem meum: si me sciretis, forsitan et Patrem meum sciretis. + 8.19 Dicebant ergo ei. Secundum carnem judicantes, Patrem Christi carnaliter acceperunt; sed erat homo in aperto, Verbum Patris in occulto. Ubi est Pater tuus. Quasi dicant: Te videmus sed non Patrem tecum. Quibus econtra dicitur: Sed nec me scitis, quia si hominem quem videtis, non quod in occulto sum scitis, et ideo nec Patrem scitis. Sed si me sciretis, quod est prius, me cognoscite, et sic Patrem sciretis, quia unum sumus. Forsitan et Patrem, etc. Non dubitat, sed dubitantes quasi irridet et increpat; ut et dominus servo, forsitan Dominus tuus sum.
John 14:9Dicit ei Jesus: Tanto tempore vobiscum sum, et non cognovistis me? Philippe, qui videt me, videt et Patrem. Quomodo tu dicis: Ostende nobis Patrem? + 14.9 Quomodo tu dicis. Et cum omnino similis. Quomodo tu dicis, etc. Quasi diceret: Video quo animo dicas, non quæris alterum similem, sed putas meliorem. A meipso. Quia non sum a meipso qui loquor: ei tribuit quod facit, de quo est ipse qui facit.
1 John 2:22Quis est mendax, nisi is qui negat quoniam Jesus est Christus? Hic est antichristus, qui negat Patrem, et Filium. + 2.22 Hic est Antichristus, etc. Ecce admoniti sumus quomodo cognoscamus Antichristum, scilicet, quicunque negat Christum, etc. Qui negat Patrem. Frustra confitetur Deum Patrem qui negat Filium, qui ex Deo procedit.
1 John 5:1Omnis qui credit quoniam Jesus est Christus, ex Deo natus est. Et omnis qui diligit eum qui genuit, diligit et eum qui natus est ex eo. + 5.1 Omnis qui credit. Credit, qui sic vivit quomodo Christus præcepit, aliter et dæmones credunt. Opera autem præter fidem, vel nulla, vel, etiamsi bona videantur, sunt inania, quia sunt præter viam, quæ Christus est. Vere qui diligit Deum, diligit fratrem. Nam qui diligit Deum Patrem, diligit Deum Filium, a Patre genitum, et qui diligit Deum Filium, diligit etiam Dei filios, membra illius capitis.