Luke 10:22
Omnia mihi tradita sunt a Patre meo. Et nemo scit quis sit Filius, nisi Pater: et quis sit Pater, nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
23Et conversus ad discipulos suos, dixit: Beati oculi qui vident quæ vos videtis.
Cross References
Matthew 28:18Et accedens Jesus locutus est eis, dicens: Data est mihi omnis potestas in cælo et in terra: + 28.18 Et accedens. Et ideo pius magister et illos ad fidem confortat, et dubios ad fidem vocat intimans ad quantam pervenerit gloriam. Data est. Hoc non de coæterna Patris divinitate, sed de assumpta dicit humanitate, in qua minor angelis, in qua etiam gloria et honore coronatus est et omnibus superpositus.
John 3:35Pater diligit Filium et omnia dedit in manu ejus.
John 6:44nemo potest venire ad me, nisi Pater, qui misit me, traxerit eum; et ego resuscitabo eum in novissimo die. + 6.44 Nisi Pater. AUG. Illum Pater trahit ad Filium, qui ideo credit in Filium, quia cogitat, etc., usque ad in quo commendatur magna gratia. Et ego resuscitabo, etc. Ego æqualis Patri faciam eum videre quod credit, manducare quod esurit, habere quod amavit et desideravit, quod non potest esse in præsenti, ubi tantum trahitur.
John 13:3sciens quia omnia dedit ei Pater in manus, et quia a Deo exivit, et ad Deum vadit:
John 17:5et nunc clarifica me tu, Pater, apud temetipsum, claritate quam habui, priusquam mundus esset, apud te. + 17.5 Hominibus. Possunt hæc omnia dici de omnibus fidelibus futuris. Et est hæc clarificatio qua clarificatus Filius clarificat Patrem super terram, secundum quod est præteritum pro futuro.
John 17:26Et notum feci eis nomen tuum, et notum faciam: ut dilectio, qua dilexisti me, in ipsis sit, et ego in ipsis. + 17.26 Ut dilectio. Dilectio qua Pater diligit Filium est in omnibus justis, quia membra ejus sunt et diliguntur in illo qui totus diligitur, ideo subdit: Et ego in ipsis sum. Quasi dicat: Quia ego sum in ipsis, aliter est in nobis ut in templo, nos in illo aliter; quia nos sumus ille, cum secundum hominem ejus capitis sumus corpus.