John 8:19
Dicebant ergo ei: Ubi est Pater tuus? Respondit Jesus: Neque me scitis, neque Patrem meum: si me sciretis, forsitan et Patrem meum sciretis. + 8.19 Dicebant ergo ei. Secundum carnem judicantes, Patrem Christi carnaliter acceperunt; sed erat homo in aperto, Verbum Patris in occulto. Ubi est Pater tuus. Quasi dicant: Te videmus sed non Patrem tecum. Quibus econtra dicitur: Sed nec me scitis, quia si hominem quem videtis, non quod in occulto sum scitis, et ideo nec Patrem scitis. Sed si me sciretis, quod est prius, me cognoscite, et sic Patrem sciretis, quia unum sumus. Forsitan et Patrem, etc. Non dubitat, sed dubitantes quasi irridet et increpat; ut et dominus servo, forsitan Dominus tuus sum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
18Ego sum qui testimonium perhibeo de meipso, et testimonium perhibet de me qui misit me, Pater.
Cross References
Jeremiah 24:7Et dabo eis cor ut sciant me, quia ego sum Dominus: et erunt mihi in populum, et ego ero eis in Deum, quia revertentur ad me in toto corde suo.
Luke 10:21In ipsa hora exsultavit Spiritu Sancto, et dixit: Confiteor tibi Pater, Domine cæli et terræ, quod abscondisti hæc a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis. Etiam Pater: quoniam sic placuit ante te. + 10.21 In ipsa hora. Cum de subjectione immundorum spirituum, de nominibus scriptis in cœlo loqueretur, ostendit per quid hæc tanta celsitudo data sit hominibus, scilicet per humilitatem fidei Christianæ. Confiteor tibi, Domine. Gratias ago, quia apostolis adventus mei aperuisti sacramenta, quæ ignorant scribæ et Pharisæi, qui sibi sapientes videntur. Revelasti ea. Non ait, insipientibus et hebetibus, sed parvulis, id est humilibus, ut probet se tumorem damnasse, non acumen. Quia sic. Non rationem reddit cur hos elegit, illos reprobaverit, sed sic Deo placitum dicit. In quo accipimus exemplum humilitatis, ne temere discutiamus de supernis consiliis. Omnia mihi, etc. Commendata humilitate, per quam ad fidem venitur, pulchre de ipsa fide locus connectitur, cum omnia sibi tradita dicit, non elementa quæ ipse creavit, sed illos parvulos, quibus Pater sacramenta Filii revelavit. Cum audis omnia, agnoscis omnipotentem, non decolorem, non degenerem Patris. Cum audis tradita, confiteris Filium cui per naturam unius substantiæ omnia jure sunt propria, non dono collata per gratiam.
John 1:18Deum nemo vidit umquam: unigenitus Filius, qui est in sinu Patris, ipse enarravit.] + 1.18 Deum nemo vidit unquam. Id est, nullus purus homo vivens in hoc corpore vidit Deum ut est, unde dictum est Moysi: Non videbit me homo et vivet Exod. 33., id est, nemo vivens in corpore videbit divinitatem meam. Unde ista adjecit Deus Moysi: Sta in foramine petræ, et cum pertransiero videbis posteriora mea Ibid.. Petra, id est, Christus, foramen, crucis patibulum, pertransiero, id est, transiero de mundo ad Patrem. Posteriora, ortus ejus, passio, resurrectio, ascensio, per quæ credita ad ejus beatitudinem et visionem pervenimus. Quod legitur Deum apparuisse hominibus sive visibiliter carnalibus oculis, sive invisibiliter propheticis visionibus per subjectam creaturam, intelligendum est, visiones enim prophetarum quadam spirituali creatura factæ sunt, quibus Deum vidisse perhibentur. Unigenitus Filius, etc. Quæ sit summa gratiæ et veritatis, breviter subdit, scilicet cognitio ipsius Trinitatis, unde: Hæc est vita æterna, ut cognoscant te unum verum Deum, et quem misisti Jesum Christum. Quæ in hac vita non plene est, quia nemo in carne vidit Deum ut est. Unde nec ipse Moyses nedum per eum data sit gratia, sicut etiam ipse post omnia visa in typo Dei dixit: Ostende mihi teipsum Exod. 33., sed Filius qui est in secreto Patris narravit, quia nemo novit Patrem nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare Luc. 10.. Ipse narrat suis quid de Trinitate deitatis sentiendum sit, quomodo ad eam perveniendum, et ad ipsam introducit.
John 8:54Respondit Jesus: Si ego glorifico meipsum, gloria mea nihil est: est Pater meus, qui glorificat me, quem vos dicitis quia Deus vester est, + 8.54 Respondit Jesus. Contra hoc quod dicunt: Quem te facis? refert gloriam suam ad Patrem, de quo est quod Deus est.
John 14:6Dicit ei Jesus: Ego sum via, et veritas, et vita. Nemo venit ad Patrem, nisi per me.
John 16:3Et hæc facient vobis, quia non noverunt Patrem, neque me.