1 John 2:29
Si scitis quoniam justus est, scitote quoniam et omnis, qui facit justitiam, ex ipso natus est. + 2.29 Omnis, etc. BEDA. Justitia perfecta vix est in angelis, etc., usque ad quando non erit lucta cum carne, sed triumphus de hoste. Ex ipso. Jam si nati sumus ex justo, justitiam justi Patris sequi oportet.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
If ye know that he is righteous, ye know that every one that doeth righteousness is born of him.
In Context
Cross References
Jeremiah 13:23Si mutare potest Æthiops pellem suam, aut pardus varietates suas, et vos poteritis benefacere, cum didiceritis malum. + 13.23 Si mutare potest, etc. ID. Hoc testimonio utuntur, qui diversas naturas asserere conantur, etc., usque ad Non igitur glorietur sapiens in sapientia sua, vel fortis in fortitudine sua Jer. 9., et hujusmodi, quæ in omnibus operatur virtus Christi.
Matthew 7:16a fructibus eorum cognoscetis eos. Numquid colligunt de spinis uvas, aut de tribulis ficus? + 7.16 Nunquid. Allegorice. Spinæ et tribuli sunt hæretici a quibus nullus sapientum sanctitatem vel veritatem poterit invenire: sed conscindunt et cruentant approximantes. Vel spinæ et tribuli, curæ sunt sæculi, punctionesque vitiorum. Uva et ficus, dulcedo novæ conversationis quam Christus in nobis esuriit, et fervor dilectionis, qui lætificat cor hominis. Non ergo de spinis et tribulis uva et ficus: quia mens adhuc veteris hominis consuetudine pressa, potest simulare non ferre fructus novi hominis. Quod si aliquando dicta vel facta malorum prosunt bonis, non hoc faciunt mali, sed fit de illis consilio Dei: quia non eorum fructus est, sed vitis quæ super spinas aliquando exuberat. Sed carpendus est botrus, spina cavenda. Vitis Christus. Sui, palmites qui ferunt uvas, id est opera spiritus quæ inebriant mentem.
John 3:3Respondit Jesus, et dixit ei: Amen, amen dico tibi, nisi quis renatus fuerit denuo, non potest videre regnum Dei. + 3.3 Amen, amen dico. Non interroganti secundam nativitatem exponit, ne credat Nicodemus solam fidem, quapropter visa signa crediderat in Jesum sufficere ad salutem absque spiritualis regenerationis virtute, et absque sacramentis. Etiam quia hominem purum intelligebat eum Nicodemus ut Joannem Baptistam, vel quemlibet ex prophetis, ideo incœpit eum instruere Jesus de secunda regeneratione, qua intelligit eum Filium Dei, et se posse Filium Dei fieri. AUG. Secunda nativitas de qua docet Jesus spiritualis est, quæ est ex Deo et Ecclesia ad vitam, sed ille solam carnalem sapit quæ est ex Adam et Eva ad mortem. Sed sicut carnalem dicit iste non posse iterari, sic et spiritualis a quocunque facta non potest iterari. Ex semine enim veri Abrahæ sunt nati, sive per liberam sive per ancillam. Nisi quis. Necessarium est visibile sacramentum aquæ ad ablutionem visibilis corporis, sicut est necessaria doctrina invisibilis fidei, et ad sanctificationem animæ invisibilis. Renatus fuerit. CHRYS. Hoc est, si tu non natus fueris desuper, et dogmatum susceperis certitudinem alicubi, extra erras et longe es a regno cœlorum, seipsum hic ostendens et indicans, quoniam non est hoc tantum quod videtur, sed aliis oculis opus est ad videndum Deum.
Acts 10:35sed in omni gente qui timet eum, et operatur justitiam, acceptus est illi.
2 Corinthians 5:21Eum, qui non noverat peccatum, pro nobis peccatum fecit, ut nos efficeremur justitia Dei in ipso. + 5.21 Pro nobis peccatum fecit. Usus est Veteris Testamenti peccata dici sacrificia pro peccatis, vel, peccatum dicitur similitudo carnis peccati. Unde dicitur: De peccato delevit vel damnavit peccatum, id est de similitudine carnis peccati: quia misit Deus Filium suum in similitudinem carnis peccati. Ita etiam maledictum pro morte accipitur, quæ de maledicto Dei venit, ut vere dictum in lege intelligatur: Maledictus omnis qui pendet in ligno Deut. 21.. Quid est quod ait, maledictus? id est, terra es, in terram ibis Gen. 3.. Quid est quod dicit, omnis? quia Christus, qui pependit in ligno, cum esset vera vita, mortuus est vera morte non ficta.
Hebrews 1:8Ad Filium autem: Thronus tuus Deus in sæculum sæculi: virga æquitatis, virga regni tui. + 1.8 Ad Filium. Hic per dignitatem simul et potestatem commendat Christum. In sæculum. Quia semper regnabit, et novissimum judicium semper stabit; unde: Ibunt hi in ignem æternum, et illi in vitam æternam Matth. 25..