Hebrews 1:8
Ad Filium autem: Thronus tuus Deus in sæculum sæculi: virga æquitatis, virga regni tui. + 1.8 Ad Filium. Hic per dignitatem simul et potestatem commendat Christum. In sæculum. Quia semper regnabit, et novissimum judicium semper stabit; unde: Ibunt hi in ignem æternum, et illi in vitam æternam Matth. 25..
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Deuteronomy 7:14Benedictus eris inter omnes populos. Non erit apud te sterilis utriusque sexus, tam in hominibus quam in gregibus tuis. + 7.14 Sterilis. Quædam steriles apud Judæos fuerunt, sed adeo paucæ, ut ad comparationem fecundarum viderentur nullæ.
Psalms 45:6Deus in medio ejus, non commovebitur; adjuvabit eam Deus mane diluculo. + 45.6 Adjuvabit eam. CASS. Vel, vultu, id est, demonstratione auxilii sui, cum adjuvando se indicat. Mane. In ipso boni operis principio; et hoc, diliculo, id est, per illuminationem sancti Spiritus, qui est lux quasi diei. 1
Psalms 72:7Prodiit quasi ex adipe iniquitas eorum; transierunt in affectum cordis. + 72.7 Prodiit quasi, etc. AUG. Sunt quidam mali ex macie, id est, necessitate: alii ex abundantia, ut pauper egestate furatur, dives ex cupiditate. Transierunt. CAS. Quasi a rectis semitis. 1
Psalms 99:4Introite portas ejus in confessione; atria ejus in hymnis: confitemini illi. Laudate nomen ejus, 1
Isaiah 7:14Propter hoc dabit Dominus ipse vobis signum: ecce virgo concipiet, et pariet filium, et vocabitur nomen ejus Emmanuel. + 7.14 Ecce virgo concipiet. ID. Hebraice alma, Latine quoque alma dicitur sancta, etc., usque ad quod violenter esse exortum etiam stultis patet. Emmanuel. ID. Quidam Isaiam duos filios habuisse dicunt, etc., usque ad propter quam Verbum caro factum est.
Isaiah 32:1[Ecce in justitia regnabit rex, et principes in judicio præerunt. + 32.1 Ecce in justitia regnabit. HIER. Finita prophetia de his qui in Ægyptum descenderant, incipit de adventu Christi et apostolorum ejus.