1 John 2:4
Qui dicit se nosse eum, et mandata ejus non custodit, mendax est, et in hoc veritas non est. + 2.4 Qui dicit se nosse, etc. Non est magnum unum Deum nosse, cum et dæmones credant et contremiscant.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
He that saith, I know him, and keepeth not his commandments, is a liar, and the truth is not in him.
In Context
Cross References
Titus 1:16Confitentur se nosse Deum, factis autem negant: cum sint abominati, et incredibiles, et ad omne opus bonum reprobi. + 1.16 Factis autem. Si negatio non tantum lingua fit, sed etiam factis, certe multos invenimus Antichristos, qui ore confitentur Christum, et moribus dissentiunt ab eo. Quisquis factis negat Christum Antichristus est. Tales sunt omnes mali catholici, qui non verbis, sed factis negant. Nolite ergo esse tanquam de fide securi, adjungite fidei rectæ vitam rectam, ut Christum confiteamini, et verbis vera docendo, et factis bene vivendo. Nam si confitemini verbis et non factis, fides tantum meorum proprie fides est dæmoniorum.
1 John 1:6Si dixerimus quoniam societatem habemus cum eo, et in tenebris ambulamus, mentimur, et veritatem non facimus. + 1.6 Si dixerimus. Hactenus commendatio epistolæ; hic ostendit qualiter charitas sit habenda. Et in tenebris, etc. Persistentes in peccatis, et alios obscurantes non computantur in membris ejus; unde: Quæ conventio Christi ad Belial? quæ societas lucis ad tenebras? II Cor. 6.
1 John 1:10Si dixerimus quoniam non peccavimus, mendacem facimus eum, et verbum ejus non est in nobis. + 1.10 Mendacem. Solus Deus ex se verax: homo ex Deo verax, ex se mendax. Impossibile est quemlibet sanctum aliquando non cadere in minimis peccatis. Nec justi esse desistunt, quia ocius opitulante Deo resurgunt.
1 John 4:20Si quis dixerit: Quoniam diligo Deum, et fratrem suum oderit, mendax est. Qui enim non diligit fratrem suum quem vidit, Deum, quem non vidit, quomodo potest diligere?