The Bible Software
bible.softwareTitusTitus 1 › Titus 1:16

Titus 1:16

Confitentur se nosse Deum, factis autem negant: cum sint abominati, et incredibiles, et ad omne opus bonum reprobi. + 1.16 Factis autem. Si negatio non tantum lingua fit, sed etiam factis, certe multos invenimus Antichristos, qui ore confitentur Christum, et moribus dissentiunt ab eo. Quisquis factis negat Christum Antichristus est. Tales sunt omnes mali catholici, qui non verbis, sed factis negant. Nolite ergo esse tanquam de fide securi, adjungite fidei rectæ vitam rectam, ut Christum confiteamini, et verbis vera docendo, et factis bene vivendo. Nam si confitemini verbis et non factis, fides tantum meorum proprie fides est dæmoniorum.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

They profess that they know God; but in works they deny him, being abominable, and disobedient, and unto every good work reprobate.

In Context

15Omnia munda mundis: coinquinatis autem et infidelibus, nihil est mundum, sed inquinatæ sunt eorum et mens et conscientia. + 1.15 Omnia munda mundis. Hoc ipsi negant ideo, quia in lege quædam Moyses prohibuit, et ab immundis munda discrevit. Hoc autem non secundum naturas quas Deus creavit, intelligi voluit, sed secundum significationes: Omnia ergo munda sunt mundis secundum naturam; unde in Genesi: Vidit Deus cuncta quæ fecerat, et erant valde bona. Secundum significationes quædam immunda sunt Judæis: nec nobis omnia apta sunt, vel propter salutem corporum, vel propter consuetudinem humanæ societatis.

Read all of Titus 1

Cross References

1 Samuel 15:22Et ait Samuel: Numquid vult Dominus holocausta et victimas, et non potius ut obediatur voci Domini? melior est enim obedientia quam victimæ, et auscultare magis quam offerre adipem arietum. + 15.22 Melior est, etc. RAB. in lib. Reg. Quia per victimas aliena caro, etc., usque ad Paulus autem audacter dicit: Ego non solum ligari in Jerusalem, sed etiam mori paratus sum Act. 21..

Job 15:16Quanto magis abominabilis et inutilis homo, qui bibit quasi aquam iniquitatem? + 15.16 Quanto magis abominabilis. Ibid. Quilibet perversus abominabilis est propter immunditiam maculæ. Inutilis, propter justitiam perfectæ vitæ; qui bibere iniquitatem dicitur, quia quod bibitur, ad glutiendum moram non habet. Culpa ergo quia ab injusto homine sine ulla retractatione perpetratur, quasi aqua iniquitas bibitur.

Isaiah 48:1[Audite hæc, domus Jacob, qui vocamini nomine Israël, et de aquis Juda existis; qui juratis in nomine Domini, et Dei Israël recordamini non in veritate neque in justitia. + 48.1 Audite hæc. HIER. Consuetudo est ut quando agitur de carnali Isræl, simpliciter et sine nominis adjectione Jacob vel Isræl dicatur, sicut in hoc loco, ubi eos alloquitur, qui nomine tenus Jacob vel Isræl appellantur. Et de aquis Juda. Judæ facit mentionem, quia docem tribubus captivatis, Juda et Benjamin et Levitæ in terra promissionis manebant, et regem de Juda habebant.

Jeremiah 6:30Argentum reprobum vocate eos, quia Dominus projecit illos.]

Hosea 8:2Me invocabunt: Deus meus, cognovimus te Israël.

Romans 2:18et nosti voluntatem ejus, et probas utiliora, instructus per legem,

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Titus 1:16

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Titus 1:15Titus 1