The Bible Software
bible.software1 John1 John 2 › 1 John 2:3

1 John 2:3

Et in hoc scimus quoniam cognovimus eum, si mandata ejus observemus. + 2.3 Et in hoc scimus. Scire vel cognoscere, non semper propter notitiam dicitur, sed propter experimentum et unionem alterius rei. Cognoscimus Deum quando unimur ei. Qui sic noscit, mandata ejus servat. Si mandata ejus observamus. Debemus fragilitatem nostram attendere, debemus in peccatis advocatum quærere, quod ut impetremus, de custodiendis mandatis laboremus, per quæ ad cognitionem ipsius venitur.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And hereby we do know that we know him, if we keep his commandments.

In Context

2et ipse est propitiatio pro peccatis nostris: non pro nostris autem tantum, sed etiam pro totius mundi.

4Qui dicit se nosse eum, et mandata ejus non custodit, mendax est, et in hoc veritas non est. + 2.4 Qui dicit se nosse, etc. Non est magnum unum Deum nosse, cum et dæmones credant et contremiscant.

Read all of 1 John 2

Cross References

Luke 6:46Quid autem vocatis me Domine, Domine: et non facitis quæ dico? + 6.46 Quid autem, etc. Hæc vocatio videtur fructus bonæ arboris, sed quia non procedit de pinguedine charitatis, Deus non bonum judicat. Quæ autem bonorum malorumve fructuum vera discretio sit, sub alia figura supponit:

John 14:21Qui habet mandata mea, et servat ea: ille est qui diligit me. Qui autem diligit me, diligetur a Patre meo: et ego diligam eum, et manifestabo ei meipsum. + 14.21 Qui habet, etc. Non solum vos apostoli vivetis et cognoscetis, sed et quicunque habet in memoria et servat in vita. Vel, habet faciendo, servat perseverando. Vel qui habet in sermonibus servat in moribus. Vel, habet audiendo, servat faciendo. Et ego diligam eum. Ad hoc diligam, ut manifestem, quia et nunc diligit, sed non ad hoc, sed potius ut credamus et mandata servemus, ut mereamur quod post capiamus. Et manifestabo ei. Qui habet meum mandatum, ille me cognoscit, et hoc est ibi: Manifestabo ei meipsum. Sed præmittit causam mandati, quia diligit me, et qui me diligit, Pater meus diliget eum, et quia Pater, tunc ego diligam eum, et inde est manifestatio.

John 15:14Vos amici mei estis, si feceritis quæ ego præcipio vobis.

2 Corinthians 4:6quoniam Deus, qui dixit de tenebris lucem splendescere, ipse illuxit in cordibus nostris ad illuminationem scientiæ claritatis Dei, in facie Christi Jesu. + 4.6 Lucem splendescere. Quod fuit in separatione elementorum. Cœperunt enim tenebræ, ex quo confusa moles cœli et terræ cœpit esse: post accedente luce quod factum est; melius redditur. In quo proficientis hominis affectio significatur, unde fuistis aliquando tenebræ, nunc autem lux in Domino Ephes. 5.. In faciem Jesu. Hunc habet sensum: Quoniam divina natura sub aspectum non cadit, per sumptam humanitatem divina luce resplendentem, et fulgura emittentem aspicitur, ut licet. Hinc autem etiam manifestum est, quod Deus incredulitatem non immisit, qui intelligentis lucis splendorem omnibus abunde præbuit: sed ipsi quidem dilexerunt incredulitatem, ipse autem eis cum nollent aspicere radium non præbuit. Scientiæ claritatis. Scientia gloriæ Dei est qua scimus lumen esse quo tenebræ nostræ illuminantur.

Hebrews 5:9et consummatus, factus est omnibus obtemperantibus sibi, causa salutis æternæ, + 5.9 Omnibus obtemperantibus. Tantum valet passio, ut omnibus sufficiat ad salutem, quæ salus bene potest esse per eum, quia ipse est appellatus, etc. Factus est causa salutis, non cujuslibet, sed æternæ; nec paucis, sed omnibus; hac tamen conditione, ut obtemperent ei. Non enim aliter salutem consequi poterunt. Et bene potest ipse causa salutis esse cæteris, quoniam appellatus est a Deo pontifex, sicut et ipse suis operibus realiter ostendit se talem esse. Nam quia pontificis officium implevit, atque Patri fuit in omnibus obediens, et in seipso pervenit ad tantum bonorum omnium consummationem, ut sufficeret etiam ad aliorum salutem, idcirco appellatus a Deo est pontifex, et hoc, juxta ordinem Melchisedech, scilicet, ut omnis ordo divinitatis in eo consideretur, qui considerari potuit in Melchisedech.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study 1 John 2:3

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← 1 John 2:21 John 21 John 2:4 →