The Bible Software
bible.software1 John1 John 3 › 1 John 3:13

1 John 3:13

Nolite mirari, fratres, si odit vos mundus.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Marvel not, my brethren, if the world hate you.

In Context

12Non sicut Cain, qui ex maligno erat, et occidit fratrem suum. Et propter quid occidit eum? Quoniam opera ejus maligna erant: fratris autem ejus, justa. + 3.12 Quoniam opera ejus maligna erant. Ubi est invidia, non est fraternus amor. Opera Cain mala non dicit, nis invidiam et odium fratris. Opera Abel justa non dicit, nisi charitatem. Hinc discernuntur homines. Nemo attendat linguas, sed facta. Cor si non benefaciat pro fratribus suis, ostendit quid in se habeat. Cain recte offerebat, creatura Creatori, sed non bene dividebat, quando credebat placere munera quæ offerebat cum odio fratris. Abel cum dilectione obtulit, et placuit.

14Nos scimus quoniam translati sumus de morte ad vitam, quoniam diligimus fratres. Qui non diligit, manet in morte: + 3.14 Nos scimus, etc. Nemo de virtutibus se falso extollat, nemo suarum virium paupertatem ultra modum metuat. Qui fratrem diligit, apertum dat judicium, quia ad sortem justorum pertineat. Manet in morte. Vita carnis anima, vita animæ Deus; corporis mors amittere spiritum; animæ mors amittere Deum. Qui ergo per odium fratris amittit Deum, amittit vitam.

Read all of 1 John 3

Cross References

Matthew 10:22et eritis odio omnibus propter nomen meum: qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit. + 10.22 Qui autem, etc. Docet virtutem longanimitatis et patientiæ, etc., usque ad hoc ipsum incipimus possidere quod sumus.

Mark 13:13Et eritis odio omnibus propter nomen meum. Qui autem sustinuerit in finem, hic salvus erit.

Luke 21:17et eritis odio omnibus propter nomen meum:

John 7:7Non potest mundus odisse vos: me autem odit, quia ego testimonium perhibeo de illo quod opera ejus mala sunt.

John 16:2Absque synagogis facient vos: sed venit hora, ut omnis qui interficit vos arbitretur obsequium se præstare Deo. + 16.2 Sed venit hora. Quasi dicat: Si pulsi ab eis tot acquiretis mihi (unde vobis gaudendum) ut non satis sit eis vos pellere. Sed non sinant vivere, ne omnes acquiratis, ut a Judaismo avertatis, in quo Deum Isræl credunt deseri et sancta sua.

John 17:14Ego dedi eis sermonem tuum, et mundus eos odio habuit, quia non sunt de mundo, sicut et ego non sum de mundo.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study 1 John 3:13

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← 1 John 3:121 John 31 John 3:14 →