The Bible Software
bible.software1 John1 John 3 › 1 John 3:2

1 John 3:2

Carissimi, nunc filii Dei sumus: et nondum apparuit quid erimus. Scimus quoniam cum apparuerit, similes ei erimus: quoniam videbimus eum sicuti est. + 3.2 Filii Dei sumus. Quasi dicat: Esse et dici filios Dei, quæ dignitas est? respondet: Charissimi, nunc filii Dei sumus. Nunc per miracula quæ facimus et per puritatem vitæ apparet quod sumus filii Dei, sed quidquid est in præsenti, parum est ad respectum futuri. Similes ei erimus. Cum enim immutabilis æternæque Divinitatis contemplatione perfruemur, nos quoque immortales et æterni in illo erimus: non quidem idem quod ipse, sed similes, quia creatura et ad similitudinem ejus facti sumus. Quoniam videbimus. Secundum quod Verbum caro factum est, viderunt mali, et in judicio sunt visuri: sed quomodo Verbum in principio erat apud Patrem, videbunt soli justi: tolletur impius ne videat gloriam Dei.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Beloved, now are we the sons of God, and it doth not yet appear what we shall be: but we know that, when he shall appear, we shall be like him; for we shall see him as he is.

In Context

1Videte qualem caritatem dedit nobis Pater, ut filii Dei nominemur et simus. Propter hoc mundus non novit nos: quia non novit eum. + 3.1 Videte, etc. Advertite diligenter quantis et qualibus donis ostenderit Deus erga nos paternam charitatem. Dedit enim ut in hoc sæculo nomine et actu nominaremur filii Dei, et in futuro simus, possidendo hæreditariam beatitudinem. Dedit. Ad hoc Deus dedit charitatem ut eum amare noverimus et possimus, non tamen ut dominum servi, sed ut patrem filii. Unde dicitur: Quotquot autem receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri Joan. 1..

3Et omnis qui habet hanc spem in eo, sanctificat se, sicut et ille sanctus est. + 3.3 Sanctificat se. BEDA. Non aufert liberum arbitrium, dum dicit, etc., usque ad dicentes Deo: Adjutor meus es tu, ne derelinquas me Psal. 26..

Read all of 1 John 3

Cross References

Job 19:26et rursum circumdabor pelle mea, et in carne mea videbo Deum meum:

Psalms 17:15Et misit sagittas suas, et dissipavit eos; fulgura multiplicavit, et conturbavit eos. + 17.15 Et misit. Ibid. Dominus intonuit, et Dominus misit: non enim transitus ad gentes semper erat certus neque rationabilis habitus. 1

Isaiah 56:5dabo eis in domo mea et in muris meis locum, et nomen melius a filiis et filiabus: nomen sempiternum dabo eis, quod non peribit.

Matthew 5:8Beati mundo corde: quoniam ipsi Deum videbunt.

Romans 8:14Quicumque enim Spiritu Dei aguntur, ii sunt filii Dei. + 8.14 Aguntur. Aguntur dicit, non reguntur. Plus est enim agi quam regi: agi enim dicimus aliquem, quasi vix aliquid agentem; regi autem quasi jam aliquid agentem, qui ideo regitur, ut recte agat. Sed aguntur, non quod nihil per se, sed quod, ut aliquid agant, impetu gratiæ impelluntur. AUG., lib. de Correp. et Grat., c. 2. Non se itaque fallant qui dicunt: Ut quid nobis, etc., usque ad accepisse se gaudeant.

Romans 8:29Nam quos præscivit, et prædestinavit conformes fieri imaginis Filii sui, ut sit ipse primogenitus in multis fratribus. + 8.29 Nam quos, Deus, prædestinavit, id est, per appositam gratiam præparavit ut verbo prædicationis crederent: illos præscivit, id est longe ante prænovit, fieri conformes Filii, qui est imago Patris, usquequaque eadem cum Patre. Unde dicitur: Qui videt me, videt et Patrem Joan. 14.. Imaginis. Ut portemus imaginem cœlestis, sicut portavimus imaginem terreni. Vel primogenitus. Quia ante omnem creaturam non factus sed natus est, et quia primus sine peccato natus, et primus impassibilis resurgens, in quo habet fratres.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study 1 John 3:2

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← 1 John 3:11 John 31 John 3:3 →