Romans 8:14
Quicumque enim Spiritu Dei aguntur, ii sunt filii Dei. + 8.14 Aguntur. Aguntur dicit, non reguntur. Plus est enim agi quam regi: agi enim dicimus aliquem, quasi vix aliquid agentem; regi autem quasi jam aliquid agentem, qui ideo regitur, ut recte agat. Sed aguntur, non quod nihil per se, sed quod, ut aliquid agant, impetu gratiæ impelluntur. AUG., lib. de Correp. et Grat., c. 2. Non se itaque fallant qui dicunt: Ut quid nobis, etc., usque ad accepisse se gaudeant.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
For as many as are led by the Spirit of God, they are the sons of God.
In Context
Cross References
Psalms 143:10Qui das salutem regibus, qui redemisti David servum tuum de gladio maligno, + 143.10 Gladio. AUG. Quas superius dixit aquas, ipsum hic dicit gladium; unde et hic subdit quod ibi: Et erue me de manu filiorum alienorum. Maligno. De quo: Lingua eorum gladius acutus Psal. 56.. Est et benignus gladius, de quo Dominus ait: Non veni pacem mittere, sed gladium Matth. 10.. Hic est gladius bis acutus Apoc. 19., utroque acumine præpotens, scilicet Veteris et Novi Testamenti, quo omnis putredo a membris Christi abscinditur. 1
Isaiah 48:16Accedite ad me et audite hoc: non a principio in abscondito locutus sum: ex tempore antequam fieret, ibi eram: et nunc Dominus Deus misit me, et spiritus ejus. + 48.16 Misit me. ID. Totam Trinitatem breviter, plene et aperte distinguit.
John 1:12Quotquot autem receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri, his qui credunt in nomine ejus: + 1.12 Filios Dei fieri. Mirabilis potestas ut qui filii diaboli erant, et filii Dei et fratres Christi per eum liberati dicantur, quo autem ordine filii Dei fiant, et quomodo hæc generatio distat a carnali, subditur: Qui non ex sanguinibus.
Romans 8:9Vos autem in carne non estis, sed in spiritu: si tamen Spiritus Dei habitat in vobis. Si quis autem Spiritum Christi non habet, hic non est ejus. + 8.9 Si tamen. Ambigue loquitur, quia nondum sunt perfectæ fidei, sed spes est perficiendi. Spiritus Dei. Spiritus Christi, quia idem est Spiritus Dei et Spiritus Christi.
Romans 8:19Nam exspectatio creaturæ revelationem filiorum Dei exspectat. + 8.19 Nam exspectatio creaturæ. Creatura, sunt boni, qui in creatione Dei manent, vel quia sunt causa omnium. Corruptio est vanitas, cui subjecta est creatura. Omnia enim quæ nascuntur infirma et corruptibilia sunt, et per hoc vana: quia statum suum tenere non possunt. AUG. Quod ait, nam exspectatio, etc. Sic intelligendum est, ut neque sensum, etc., usque ad laborat et corruptioni subjacet.
Romans 9:26Et erit: in loco, ubi dictum est eis: Non plebs mea vos: ibi vocabuntur filii Dei vivi.