The Bible Software
bible.softwareRomansRomans 8 › Romans 8:29

Romans 8:29

Nam quos præscivit, et prædestinavit conformes fieri imaginis Filii sui, ut sit ipse primogenitus in multis fratribus. + 8.29 Nam quos, Deus, prædestinavit, id est, per appositam gratiam præparavit ut verbo prædicationis crederent: illos præscivit, id est longe ante prænovit, fieri conformes Filii, qui est imago Patris, usquequaque eadem cum Patre. Unde dicitur: Qui videt me, videt et Patrem Joan. 14.. Imaginis. Ut portemus imaginem cœlestis, sicut portavimus imaginem terreni. Vel primogenitus. Quia ante omnem creaturam non factus sed natus est, et quia primus sine peccato natus, et primus impassibilis resurgens, in quo habet fratres.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

For whom he did foreknow, he also did predestinate to be conformed to the image of his Son, that he might be the firstborn among many brethren.

In Context

28Scimus autem quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum, iis qui secundum propositum vocati sunt sancti. + 8.28 Scimus autem quoniam diligentibus, etc. Quasi dicat: Non solum hoc facit Spiritus sanctus, sed etiam facit omnia diligentibus se provenire in bonum, prospera vel adversa; talis enim Deus consolatur prosperis, exercet adversis. Prosunt ergo mala quæ fideles pie perferunt, vel ad emendanda sive demenda peccata, vel ad exercendam probandamque justitiam, vel ad demonstrandam hujus vitæ miseriam. Quamvis enim mors carnis de peccato primi hominis originaliter venerit, tamen bonus ejus usus gloriosissimos martyres fecit. Ideoque non solum ipsa, sed et omnia sæculi mala remissis peccatis remanere debuerunt, ut haberet homo cum quibus pro veritate certaret, et unde exercitaretur virtus fidelium. Secundum propositum. Quasi dicat: Quod vocati sunt, non aliunde est quam a prædestinatione Dei. Et inde est, quod omnia cooperantur in bonum: non ex merito.

30Quos autem prædestinavit, hos et vocavit: et quos vocavit, hos et justificavit: quos autem justificavit, illos et glorificavit. + 8.30 Vocavit. Vocatio exterior fit per prædicatores et est communis bonorum et malorum. Interior vero tantum electorum. De exteriori dicitur: Multi sunt vocati, pauci vero electi. Vocatione impletur prædestinatio. Vocare, est cognitionem de fide adjuvare vel compungere eum quem faciat audire, et hoc est electorum tantum. Magnificavit. Hoc de præscitis, de aliis non, qui etsi ad tempus credant et boni videantur, tamen quia non permanent, non magnificantur. Magnificavit, vel magnificabit: hoc autem futurum est, sed dicitur præteritum: quia dicitur Deus fecisse quæ ab æterno disposuit facere; unde Isaias: Qui fecit quæ futura sunt Isa. 44.. Talibus omnia in bonum, etiam quod deviant, ut inde cautiores sint, et in se non confidentes. Sunt hic quatuor memorata: prædestinatio, vocatio, justificatio, magnificatio. Unum est in Deo, et tria in nobis. Prædestinatio enim nostra non in nobis est, sed in occulto apud ipsum in ejus præscientia. Tria vero reliqua in nobis sunt.

Read all of Romans 8

Cross References

Exodus 33:12Dixit autem Moyses ad Dominum: Præcipis ut educam populum istum: et non indicas mihi quem missurus es mecum, præsertim cum dixeris: Novi te ex nomine, et invenisti gratiam coram me.

Psalms 1:6quoniam novit Dominus viam justorum, et iter impiorum peribit.] + 1.6 Quoniam novit Dominus, etc., Id est, non resurgunt hi in anima, quia Deus non approbat opera eorum, sed justorum tantum.

Jeremiah 1:5[Priusquam te formarem in utero, novi te, et antequam exires de vulva, sanctificavi te, et prophetam in gentibus dedi te.] + 1.5 Priusquam te. Non quod ante conceptionem fuerit, ut hæretici suspicantur; sed quia præscivit eum Dominus futurum, cui facienda jam facta sunt; qui vocat ea quæ non sunt tanquam ea quæ sunt.

Matthew 12:50Quicumque enim fecerit voluntatem Patris mei, qui in cælis est, ipse meus frater, et soror, et mater est.

John 17:16De mundo non sunt, sicut et ego non sum de mundo.

John 17:22Et ego claritatem, quam dedisti mihi, dedi eis: ut sint unum, sicut et nos unum sumus.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Romans 8:29

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Romans 8:28Romans 8Romans 8:30 →