Iohannis i 4:15
Quisquis confessus fuerit quoniam Jesus est Filius Dei, Deus in eo manet, et ipse in Deo.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Whosoever shall confess that Jesus is the Son of God, God dwelleth in him, and he in God.
In Context
14Et nos vidimus, et testificamur quoniam Pater misit Filium suum Salvatorem mundi.
Cross References
Luke 12:8Dico autem vobis: Omnis quicumque confessus fuerit me coram hominibus, et Filius hominis confitebitur illum coram angelis Dei: + 12.8 Omnis quicunque. Ne quis tempore persecutionis sufficere sibi putaret fidem cordis, dicit: Omnis quicunque confessus fuerit. Confitetur quis Jesum ea charitate quæ per dilectionem operatur, negat qui præceptis non obedit. Filius hominis. Confitetur Filius apud Patrem illum, qui per Filium habet accessum ad Patrem. Negatur a Filio apud Patrem, cui non manifestatur in divinitatis potentia Filius et Pater. Et ne putetur una conditio omnium et eorum qui studio et eorum qui infirmitate vel ignorantia negant, subdit: Et omnis qui dicit verbum in Filio hominis remittetur.
Romans 10:9Quia si confitearis in ore tuo Dominum Jesum, et in corde tuo credideris quod Deus illum suscitavit a mortuis, salvus eris. + 10.9 Quia si confitearis. AUG. Ecce lans fidei et merces. Laus fidei est, si credideris, quia Dominus est Jesus, etc., usque ad qui eam in resurrectione sibi congrua, hoc est in justificatione præcedit.
1 John 3:24Et qui servat mandata ejus, in illo manet, et ipse in eo: et in hoc scimus quoniam manet in nobis, de Spiritu quem dedit nobis.
1 John 4:12Deum nemo vidit umquam. Si diligamus invicem, Deus in nobis manet, et caritas ejus in nobis perfecta est. + 4.12 Deum nemo vidit unquam. BEDA. Sicut videntur ista visibilia corporis sensibus nota, sic non videtur Deus, etc., usque ad dum adhuc peregrinamur in corpore, diligamus invicem, etc.
1 John 5:5Quis est, qui vincit mundum, nisi qui credit quoniam Jesus est Filius Dei? + 5.5 Quis est autem? etc. Determinat quæ fides vincit, scilicet fides Christi. Quasi: Vere per fidem vincit mundum, quia per aliud non vincitur. Fides nostra. Ecce quæ fides vincit, quæ credit verum hominem et verum Deum.