The Bible Software
bible.software1 John1 John 4 › 1 John 4:12

1 John 4:12

Deum nemo vidit umquam. Si diligamus invicem, Deus in nobis manet, et caritas ejus in nobis perfecta est. + 4.12 Deum nemo vidit unquam. BEDA. Sicut videntur ista visibilia corporis sensibus nota, sic non videtur Deus, etc., usque ad dum adhuc peregrinamur in corpore, diligamus invicem, etc.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

No man hath seen God at any time. If we love one another, God dwelleth in us, and his love is perfected in us.

In Context

11Carissimi, si sic Deus dilexit nos: et nos debemus alterutrum diligere. + 4.11 Et nos debemus alterutrum diligere. Dilige, et quod vis fac. Sive taceas, dilectione tace: sive clames, dilectione clama. De hac radice non potest nisi bonum exire.

13In hoc cognoscimus quoniam in eo manemus, et ipse in nobis: quoniam de Spiritu suo dedit nobis. + 4.13 In hoc cognoscimus. Unde sciemus si habeamus spiritum Dei? Interroga viscera tua: si sint plena charitate, habes spiritum Dei. Quoniam in eo manemus. Deus in nobis manet, et nos in eo, ideoque nemo de salute desperet, quia etsi morbi scelerum nos deprimunt, omnipotens est medicus qui salvet. Gaudeamus in spe ut veniamus ad rem.

Read all of 1 John 4

Cross References

Exodus 33:20Rursumque ait: Non poteris videre faciem meam: non enim videbit me homo et vivet. + 33.20 Non enim, etc. GREG., lib. XVIII Moral., cap. 37, tom. 1. Joannes quoque ait: etc., usque ad quia satietas ex desiderio semper accenditur.

John 1:18Deum nemo vidit umquam: unigenitus Filius, qui est in sinu Patris, ipse enarravit.] + 1.18 Deum nemo vidit unquam. Id est, nullus purus homo vivens in hoc corpore vidit Deum ut est, unde dictum est Moysi: Non videbit me homo et vivet Exod. 33., id est, nemo vivens in corpore videbit divinitatem meam. Unde ista adjecit Deus Moysi: Sta in foramine petræ, et cum pertransiero videbis posteriora mea Ibid.. Petra, id est, Christus, foramen, crucis patibulum, pertransiero, id est, transiero de mundo ad Patrem. Posteriora, ortus ejus, passio, resurrectio, ascensio, per quæ credita ad ejus beatitudinem et visionem pervenimus. Quod legitur Deum apparuisse hominibus sive visibiliter carnalibus oculis, sive invisibiliter propheticis visionibus per subjectam creaturam, intelligendum est, visiones enim prophetarum quadam spirituali creatura factæ sunt, quibus Deum vidisse perhibentur. Unigenitus Filius, etc. Quæ sit summa gratiæ et veritatis, breviter subdit, scilicet cognitio ipsius Trinitatis, unde: Hæc est vita æterna, ut cognoscant te unum verum Deum, et quem misisti Jesum Christum. Quæ in hac vita non plene est, quia nemo in carne vidit Deum ut est. Unde nec ipse Moyses nedum per eum data sit gratia, sicut etiam ipse post omnia visa in typo Dei dixit: Ostende mihi teipsum Exod. 33., sed Filius qui est in secreto Patris narravit, quia nemo novit Patrem nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare Luc. 10.. Ipse narrat suis quid de Trinitate deitatis sentiendum sit, quomodo ad eam perveniendum, et ad ipsam introducit.

1 Timothy 1:17Regi autem sæculorum immortali, invisibili, soli Deo honor et gloria in sæcula sæculorum. Amen. + 1.17 Invisibili. Quia cæteri dii sunt visibiles. Non dicitur soli invisibili, quia sunt et creaturæ quædam invisibiles, ut anima, quæ tamen sensu capi possunt: quia omnes vires ejus possunt cognosci, sed ea non est nobis Deus. Invisibilis est ergo ab hominibus Deus in natura, secundum illud: Deum nemo vidit unquam. Videtur autem cum vult et sicut vult, non sicut est, sed quasi specie vult apparere. In futuro vero videbunt eum filii sicut est. Soli Deo. Qui solus Deus est natura, id est, solus creat, quod de ipsa Trinitate intelligitur, non de solo Patre, ut quidam volunt: quia non ait, soli Patri, sed soli Deo. Unus enim et solus Deus a nobis prædicatur ipsa Trinitas. Et unigenitus, secundum quod est Deus apud Deum, et Spiritus sanctus in sua natura est immortalis et invisibilis.

Hebrews 11:27Fide reliquit Ægyptum, non veritus animositatem regis: invisibilem enim tamquam videns sustinuit. + 11.27 Non veritus. Quod prius fugerat in terram Madian, non fuit metus, sed fides; eo quod credebat a Deo liberari. Noluit ibi manere, ne esset causa jactantiæ, si in apertum periculum se præcipitaret, et tentaret Deum, quod diabolicum est. Sancti enim, quandiu habent quid faciant, non debent tentare Deum, ut et Dominus locum dedit Judæis, qui et suis præcepit: Si vos persecuti fuerint in una civitate, fugite in aliam Matth. 10..

1 John 3:24Et qui servat mandata ejus, in illo manet, et ipse in eo: et in hoc scimus quoniam manet in nobis, de Spiritu quem dedit nobis.

1 John 4:17In hoc perfecta est caritas Dei nobiscum, ut fiduciam habeamus in die judicii: quia sicut ille est, et nos sumus in hoc mundo.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study 1 John 4:12

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← 1 John 4:111 John 41 John 4:13 →