The Bible Software
bible.softwareRomansRomans 10 › Romans 10:9

Romans 10:9

Quia si confitearis in ore tuo Dominum Jesum, et in corde tuo credideris quod Deus illum suscitavit a mortuis, salvus eris. + 10.9 Quia si confitearis. AUG. Ecce lans fidei et merces. Laus fidei est, si credideris, quia Dominus est Jesus, etc., usque ad qui eam in resurrectione sibi congrua, hoc est in justificatione præcedit.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

That if thou shalt confess with thy mouth the Lord Jesus, and shalt believe in thine heart that God hath raised him from the dead, thou shalt be saved.

In Context

8Sed quid dicit Scriptura? Prope est verbum in ore tuo, et in corde tuo: hoc est verbum fidei, quod prædicamus. + 10.8 Prope est verbum. Id est utile est, vel non est aliquid inconveniens vel dicere vel credere. Vel prope, quia non est longe a natura animorum: et loquendi ratione, quod nobis dicitur ut credamus. Hoc est verbum. AUG., Tract. 80, in Joannem. De quo Dominus ait: Nam vos mundi estis propter verbum quod locutus sum vobis, etc., usque ad nam et in ipso verbo aliud est sonus transiens, aliud est virtus remanens.

10Corde enim creditur ad justitiam: ore autem confessio fit ad salutem. + 10.10 Corde creditur. Cætera potest nolens, sed credere non potest nisi volens. Confessio. AUG., in Psal. 30, concione 3. Confiteri est dicere, quid sit in corde, etc., usque ad quia ita credit, ita et in ore debet, ut ita prædicet.

Read all of Romans 10

Cross References

Matthew 10:32Omnis ergo qui confitebitur me coram hominibus, confitebor et ego eum coram Patre meo, qui in cælis est. + 10.32 Qui confitebitur. Vel confitetur quis Jesum ea fide, quæ per dilectionem operatur: negat qui præceptis Dei non obedit.

John 6:69Respondit ergo ei Simon Petrus: Domine, ad quem ibimus? verba vitæ æternæ habes:

John 12:42Verumtamen et ex principibus multi crediderunt in eum: sed propter pharisæos non confitebantur, ut e synagoga non ejicerentur.

Acts 2:24quem Deus suscitavit, solutis doloribus inferni, juxta quod impossibile erat teneri illum ab eo. + 2.24 Suscitavit. Non usitata cum cæteris, atque communi resurrectione quæ in finem differtur, sed quæ die tertia celebraretur, ut assertio hujus resurrectionis testimonium esset Deitatis. RAB. Suscitavit, secundum humanitatem, quam maxime oderant Judæi. Solutis doloribus. Videtur esse sensus hujus sententiæ, quod Domino ad inferos descendente dolores pœnarum soluti sint, quia eum tangere non potuerunt, sed juxta Græcum in quo scriptum est: Solvens per ipsum mortis dolores, juxta quod impossibile erat teneri illum ab eo, patet, quia per descensum ejus liberati sunt sancti a locis infernorum; qui licet in sinu Abrahæ, id est in consolatione quietis essent, a dolore tamen mortis sive inferi non erant soluti ex toto, quia non meruerant gaudia cœli intrare, donec fieret illud Prophetæ: In sanguine testamenti eduxisti vinctos tuos de lacu, in quo non est aqua Zach. 5.. Vincti enim erant antequam educerentur.

Acts 16:31At illi dixerunt: Crede in Dominum Jesum, et salvus eris tu, et domus tua.

Romans 14:11Scriptum est enim: Vivo ego, dicit Dominus, quoniam mihi flectetur omne genu: et omnis lingua confitebitur Deo.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Romans 10:9

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Romans 10:8Romans 10Romans 10:10 →