1 John 4:8
Qui non diligit, non novit Deum: quoniam Deus caritas est. + 4.8 Quoniam Deus charitas. Non differt charitas in Deo, cum justus et justitia dicatur, ut diligens et dilectio quia non transnominative a justitia dicitur justus vel diligens dilectione, quasi justitiam vel dilectionem a se distinctam habeat, sed quia est justitia et dilectio sua.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
He that loveth not knoweth not God; for God is love.
In Context
Cross References
Psalms 86:5Numquid Sion dicet: Homo et homo natus est in ea, et ipse fundavit eam Altissimus? + 86.5 Nunquid Sion. Secundum aliam litteram. Mater Sion dicet, homo. AUG., CASS. Quasi dicat: Unde alieni pervenient ad Jerusalem? Audi unde. Est quidam homo, id est, Christus, qui dicit mater Sion, id est Synagoga mater mea secundum carnem; et per hunc veniunt; quis est homo ille? Ipse est qui in ea natus est et eam fundavit; ipse dicit, mater, civitati illi. CASS. Vel, commendat Sion spirituali, etc., usque ad quorum principum? AUG. Horum, secundum aliam litteram qui facti sunt, scilicet principes, in ea, id est, qui facti sunt principes; antequam essent in ea, non erant principes, sed abjecta mundi: Elegit enim Deus infirma mundi ut confunderet fortia. 1
John 8:54Respondit Jesus: Si ego glorifico meipsum, gloria mea nihil est: est Pater meus, qui glorificat me, quem vos dicitis quia Deus vester est, + 8.54 Respondit Jesus. Contra hoc quod dicunt: Quem te facis? refert gloriam suam ad Patrem, de quo est quod Deus est.
Ephesians 2:4Deus autem, qui dives est in misericordia, propter nimiam caritatem suam, qua dilexit nos,
1 John 1:5Et hæc est annuntiatio, quam audivimus ab eo, et annuntiamus vobis: quoniam Deus lux est, et tenebræ in eo non sunt ullæ. + 1.5 Et hæc est annuntiatio. Quare Verbum caro factum? quid novi attulit mundo? Cur venit pati? Non frustra fuit, vide quid voluit docere, quia Deus lux est. Hac sententia divinæ puritatis excellentiam monstrat, quam imitari jubemur. Hinc Manichæi confutantur qui Dei naturam a principe tenebrarum dicunt bello victam et vitiatam. Annuntiamus, etc. Applicuimus nos: ad lucem lux nobis irradiavit. Tenebræ eramus, modo per lucem lux sumus, et alios illuminamus, dum peccata dimitti et tenebras expelli nuntiamus.
1 John 2:9Qui dicit se in luce esse, et fratrem suum odit, in tenebris est usque adhuc. + 2.9 Qui dicit, etc. Determinat quod mandatum accipiat, id est charitatem, et qualiter charitas ipsa habenda sit, scilicet dilectio Dei et proximi.
1 John 4:7Carissimi, diligamus nos invicem: quia caritas ex Deo est. Et omnis qui diligit, ex Deo natus est, et cognoscit Deum. + 4.7 Charissimi, diligamus nos. Commendavit charitatem multis modis, jam ad ejus singularem laudem accedit in quo eum maxime debemus audire, scilicet: Qui diligit, ex Deo natus est et Deum novit, quia Deus charitas est. Dixerat: Charitas ex Deo est; hic superaddidit: Deus charitas est.