The Bible Software
bible.software1 John1 John 4 › 1 John 4:9

1 John 4:9

In hoc apparuit caritas Dei in nobis, quoniam Filium suum unigenitum misit Deus in mundum, ut vivamus per eum. + 4.9 In hoc apparuit. Probando quod Deus charitas est et quod nos diligit, voluit inducere nos suo exemplo, ut invicem diligeremus et ad notitiam ejus veniremus. Sicut Deus non exspectavit ut eum diligeremus, sic nos non exspectemus ut alii nos diligant, sed priores diligamus. Dilectio Patris probata est, quia misit Filium: dilectio Filii in hoc apparuit, quod pro nobis quos prædilexit mortuus est.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

In this was manifested the love of God toward us, because that God sent his only begotten Son into the world, that we might live through him.

In Context

8Qui non diligit, non novit Deum: quoniam Deus caritas est. + 4.8 Quoniam Deus charitas. Non differt charitas in Deo, cum justus et justitia dicatur, ut diligens et dilectio quia non transnominative a justitia dicitur justus vel diligens dilectione, quasi justitiam vel dilectionem a se distinctam habeat, sed quia est justitia et dilectio sua.

10In hoc est caritas: non quasi nos dilexerimus Deum, sed quoniam ipse prior dilexit nos, et misit Filium suum propitiationem pro peccatis nostris. + 4.10 Non quasi nos. Non prius dileximus, ut quasi merito nostræ dilectionis ipse diligeret nos, sed ipse prior dilexit nos, ut præeunte gratia ejus nos eum diligamus.

Read all of 1 John 4

Cross References

Psalms 2:7Dominus dixit ad me: Filius meus es tu; ego hodie genui te. + 2.7 Dominus dixit. Persona regnantis. Filius meus. AUG. Ideo do tibi gentes hæreditatem potius quam alicui obedienti: quia Filius per naturam, et consubstantialis ineffabili genitura. Hodie. Ibid. Etsi possit accipi de die qua secundum hominem natus est, tamen hodie quia præsentiam significat, de sempiterna generatione sapientiæ Dei accipiatur. 1

Luke 4:18Spiritus Domini super me: propter quod unxit me, evangelizare pauperibus misit me, sanare contritos corde, + 4.18 Spiritus. ID. In superioribus prophetiæ Salvator de gentium vocatione et Ecclesiæ confirmatione loquens, etc., usque ad quia Spiritus Domini est super eum. Evangelizare pauperibus, etc. Gentes intelligit quæ erant vere pauperes. Neque enim Dei cognitionem, neque legem, neque prophetas, neque aliud quidquam in bonis habebant, et cæteris omnibus spiritualibus opibus erant destitutæ.

John 3:16Sic enim Deus dilexit mundum, ut Filium suum unigenitum daret: ut omnis qui credit in eum, non pereat, sed habeat vitam æternam. + 3.16 Mundum. Cosmos Græce, quod Latine mundus interpretatur, ornatus dicitur. Per mundum igitur humana natura significatur, non quod secundum corpus ex quatuor elementis constet, sed quia secundum animam a Deo est ornata, et ad imaginem Dei est facta, qua ad hoc diligit Deus ut eam æternam faciat. Ut Filium suum unigenitum daret, ut omnis qui credit, etc. Ecce idem dicit de Filio Dei quod supra de Filio hominis, ut per quem in deitate conditi sumus, per eumdem in homine restauremur.

John 5:23ut omnes honorificent Filium, sicut honorificant Patrem; qui non honorificat Filium, non honorificat Patrem, qui misit illum. + 5.23 Ut omnes honorificent. Honorat Deum qui commendat Creatorem, omnipotentem, æternum. Honorat Patrem, qui credit eum habere Filium æqualem sibi. Honorat Filium, qui credit eum esse æqualem Patri. Qui non honorificat. AUG. Si enim minor crederetur Filius, Pater inhonoraretur, quod vel invidus nollet eum genuisse æqualem, vel infirmus non posset, et sic non esse Deus convinceretur, quia impotens.

John 6:51Ego sum panis vivus, qui de cælo descendi.

John 8:29et qui me misit, mecum est, et non reliquit me solum: quia ego quæ placita sunt ei, facio semper. + 8.29 Quia ego sum. Esse est immutabile divinæ substantiæ. Sed ne ipse qui loquitur, intelligeretur esse Pater, subdit: Et a meipso facio nihil; quia a meipso non sum, sed a Patre. Quia ego, etc. Semper ipsa æqualitas est. Semper non ex quodam initio et deinceps, sed sine initio et fine. Dei enim generatio non habet initium temporis, quia per Unigenitum facta sunt tempora.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study 1 John 4:9

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← 1 John 4:81 John 41 John 4:10 →