The Bible Software
bible.software1 John1 John 5 › 1 John 5:18

1 John 5:18

Scimus quia omnis qui natus est ex Deo, non peccat: sed generatio Dei conservat eum, et malignus non tangit eum. + 5.18 Omnis qui natus est, etc. Qui natus est ex Deo non peccat ad mortem: qui non est natus, peccat; sed nos sumus de illis qui nati sunt ex Deo: ideo non peccabimus, non tangemur ab hoste, sed mundi amatores sunt subjecti maligno hosti. Non peccat. David graviter peccavit, sed quia ex Deo natus ad societatem filiorum Dei pertinebat, non peccavit, ad mortem, sed veniam pœnitendo meruit. Sed generatio Dei, etc. Qui in generatione Dei perseverant, peccare non possunt, neque a maligno contingi. Quomodo dies et nox misceri nequeunt, sic justitia et iniquitas malignus et generatio Dei. Tangit ergo aliquos malignus lædens et affligens, sed non ad malum eorum.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

We know that whosoever is born of God sinneth not; but he that is begotten of God keepeth himself, and that wicked one toucheth him not.

In Context

17Omnis iniquitas, peccatum est: et est peccatum ad mortem. + 5.17 Omnis iniquitas peccatum. Quasi: Vere orandum est pro peccantibus non ad mortem, quia multis peccatis occupantur omnes, et nemo potest esse sine peccato, quia omnis iniquitas est peccatum. Sed supra alia est peccatum ad mortem, quod non humana fragilitate committitur, et ideo oratione justorum non purgatur: quoniam cui talia agunt, regnum Dei non consequentur.

19Scimus quoniam ex Deo sumus: et mundus totus in maligno positus est. + 5.19 Et mundus totus. Non solum mundi amatores, sed etiam nuper nati, qui non habent discretionem boni et mali, propter primam prævaricationem pertinent ad regnum diaboli, nisi gratia Dei eruantur a tenebris.

Read all of 1 John 5

Cross References

Psalms 17:4Laudans invocabo Dominum, et ab inimicis meis salvus ero. + 17.4 Laudans invocabo. CASS. Post omnia non elatus se jactat, sed omnia Deo tribuit: et ideo salvus; nam qui aliter facit, sibi relictus perit, etsi vicisse videbatur. 1

Psalms 39:1In finem. Psalmus ipsi David. + 39.1 In finem psalmus. CASS. Primum inducit Ecclesiam exspectasse Dominum, et accepisse eum, et ab eo Novum Testamentum, quod et multi secuturi sunt: unde percutit omnes superstitiones et invitat ad mirabilia Dei. ID. Hic Christus ex membris. 1

Proverbs 4:23Omni custodia serva cor tuum, quia ex ipso vita procedit. + 4.23 Omni custodia serva cor tuum. Sunt qui recte vivere videntur hominibus, etc., usque ad modus æstimatur vitæ.

John 3:2Hic venit ad Jesum nocte, et dixit ei: Rabbi, scimus quia a Deo venisti magister, nemo enim potest hæc signa facere, quæ tu facis, nisi fuerit Deus cum eo. + 3.2 Hic venit, etc. Nox significat litteram legis, vel ignorantiam cordis, vel timorem. Et nocte ideo forsitan venit, quia magister in Isræl palam dicere erubesceret, vel pro metu Judæorum. Hic quia prudenter aperta signa notavit, plenius mysteria fidei requirit, et ideo meruit doceri de deitate Christi et ipsius utraque nativitate, de passione, de resurrectione et ascensione, de secunda generatione, et ingressu regni cœlorum, et de aliis pluribus.

John 15:4Manete in me, et ego in vobis. Sicut palmes non potest fere fructum a semetipso, nisi manserit in vite, sic nec vos, nisi in me manseritis.

John 15:9Sicut dilexit me Pater, et ego dilexi vos. Manete in dilectione mea.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study 1 John 5:18

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← 1 John 5:171 John 51 John 5:19 →