Psalmorum 39:1
In finem. Psalmus ipsi David. + 39.1 In finem psalmus. CASS. Primum inducit Ecclesiam exspectasse Dominum, et accepisse eum, et ab eo Novum Testamentum, quod et multi secuturi sunt: unde percutit omnes superstitiones et invitat ad mirabilia Dei. ID. Hic Christus ex membris. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
2 Kings 10:31Porro Jehu non custodivit ut ambularet in lege Domini Dei Israël in toto corde suo: non enim recessit a peccatis Jeroboam, qui peccare fecerat Israël.
1 Chronicles 25:1Igitur David et magistratus exercitus segregaverunt in ministerium filios Asaph, et Heman, et Idithun, qui prophetarent in citharis, et psalteriis, et cymbalis secundum numerum suum, dedicato sibi officio servientes.
Psalms 12:4Respice, et exaudi me, Domine Deus meus. Illumina oculos meos, ne umquam obdormiam in morte; + 12.4 Respice. Ibid. Post conquestionem, oratio, ut illuminetur, ne cedat fraudibus inimici, qui in misericordia confidit. Respice. AUG. Mitte quem missurus es. Exaudi. CASS. Pro omnibus, pro quibus generaliter petit. Illumina. Si non corpore, videamus vel mente. Obdormiam. Quando fidei lumine sepulto, carnali delectatione clauduntur. In morte. Id est, in peccato quod fit in Spiritum sanctum de quo Joannes: Est peccatum ad mortem, non pro eo dico ut quis oret. 1
Psalms 62:1Psalmus David, cum esset in deserto Idumææ. + 62.1 Psalmus David. CASS. Loquitur de Ecclesia, quæ in ariditate sitit sæculi, et misericordiam expetit, donec æterna capiat, docens bene conversari in medio pravæ nationis. AUG. Psalmus ex persona capitis et membrorum; vox ipsius nostra est, et nostra ipsius est. 1
Psalms 77:1Intellectus Asaph. [Attendite, popule meus, legem meam; inclinate aurem vestram in verba oris mei. + 77.1 Intellectus. AUG. Quia hæc narrata, etc., usque ad quæ aperta videntur, parabolæ sunt et ænigmata. Attendite. CAS. Primo ipse Dominus loquitur, ut reverentia crescat. Popule meus, qui mihi obedis. Os Dei est Asaph, qui inferius locutus est ista: Quanta audivimus ab initio. Veteris Testamenti: vel, fidelis Synagoga malis exprobrat. 1
Psalms 141:3Effundo in conspectu ejus orationem meam, et tribulationem meam ante ipsum pronuntio: + 141.3 In conspectu ejus. AUG. Dominus redditurus est, in occulto ora; unde in Evangelio: Tu autem cum oraveris, intra in cubiculum tuum, et clauso ostio ora Patrem tuum qui videt in abscondito, etc. Matth. 6. 1