I Regum 10:11
(Sed et classis Hiram, quæ portabat aurum de Ophir, attulit ex Ophir ligna thyina multa nimis, et gemmas pretiosas. + 10.11 Ligna. ID. Conditor noster ligna pretiosa, hoc est, etc., usque ad et omnia instrumenta musicorum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
1 Kings 9:27Misitque Hiram in classe illa servos suos viros nauticos et gnaros maris, cum servis Salomonis.
2 Chronicles 2:7Mitte ergo mihi virum eruditum, qui noverit operari in auro, et argento, ære, et ferro, purpura, coccino, et hyacintho: et qui sciat sculpere cælaturas cum his artificibus quos mecum habeo in Judæa, et Jerusalem, quos præparavit David pater meus.
2 Chronicles 8:18Misit autem ei Hiram per manus servorum suorum naves, et nautas gnaros maris, et abierunt cum servis Salomonis in Ophir, tuleruntque inde quadringenta quinquaginta talenta auri, et attulerunt ad regem Salomonem. + 8.18 In Ophir. Nomen provinciæ Ophir, ab uno posteriorum Heber vocata, ex cujus stirpe venientes, a fluvio Cophene usque ad regionem Indiæ quæ vocatur Geria habitasse Josephus refert.
Psalms 45:9Venite, et videte opera Domini, quæ posuit prodigia super terram, + 45.9 Venite et videte. Ibid. Diapsalmus. Magnalia incarnationis. Posuit. Quasi signa, ad vocandum populum. Prodigia. Ut de partu Virginis, et stella, et cæteris. Auferens bella. AUG. Quia per ejus adventum idololatria et superstitio totius orbis perit, vel, tunc temporis pro ejus præsentia orbis pacatus fuit. 1