2 Chronicles 8:18
Misit autem ei Hiram per manus servorum suorum naves, et nautas gnaros maris, et abierunt cum servis Salomonis in Ophir, tuleruntque inde quadringenta quinquaginta talenta auri, et attulerunt ad regem Salomonem. + 8.18 In Ophir. Nomen provinciæ Ophir, ab uno posteriorum Heber vocata, ex cujus stirpe venientes, a fluvio Cophene usque ad regionem Indiæ quæ vocatur Geria habitasse Josephus refert.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
1 Kings 10:22quia classis regis per mare cum classe Hiram semel per tres annos ibat in Tharsis, deferens inde aurum, et argentum, et dentes elephantorum, et simias, et pavos. + 10.22 Deferens inde aurum, etc. ID. Quid aurum argentumve significet, etc., usque ad arma bellica prosequitur.
2 Chronicles 9:13Erat autem pondus auri quod afferebatur Salomoni per singulos annos, sexcenta sexaginta sex talenta auri, + 9.13 Sexcenta. Senarius per senarium multiplicatus, sexaginta facit. Centenarius quoque sexies ductus centum et sex reddit. Denarius mandatorum significat perfectionem, centenarius æternæ beatitudinis remunerationem. Desiderat enim rex nostram perfectionem, ut habeat quibus reddat perfectam mercedem, unde: Estote perfecti sicut et Pater vester cœlestis perfectus est. Si vis ad vitam ingredi serva mandata Matth. 5, 19.. Et post pauca. Si vis perfectus esse, vade et vende omnia quæ habes, etc., et omnis qui reliquerit domum, etc., centuplum accipiet et vitam æteram possidebit. Omnesque reges Arabiæ. Offerunt Salomoni diversæ gentes et negotiatores et omnes reges Arabiæ et satrapæ terrarum aurum et argentum: quia quæque gens et qualibet persona certatim pro viribus nostro pacifico offert rectæ fidei munus, puritatem sensus, sacræ confessionis plenitudinem, eloquentiæ nitorem, unde: Reges Tharsis et insulæ munus offerent, etc. Et adorabunt eum omnes reges, omnes gentes servient ei Psal. 71..
Ecclesiastes 2:8coacervavi mihi argentum et aurum, et substantias regum ac provinciarum; feci mihi cantores et cantatrices, et delicias filiorum hominum, scyphos, et urceos in ministerio ad vina fundenda; + 2.8 Substantias regum. ID. Dogmata philosophorum, etc., usque ad et prudentias prudentium reprobat. Feci mihi cantores. Cantor, etc., usque ad, Cantores et cantatrices, uterque sexus me oblectaret. Delicias filiorum hominum. Sapientiam scilicet, quæ, sicut paradisus, poma habet varia et multiplices voluptates. De qua Psalmista: Delectare in Domino, et dabit tibi petitiones cordis tui Psal. 36.. Et, Torrente voluptatis tuæ potabis eos Psal. 35..