I Regum 10:12
Fecitque rex de lignis thyinis fulcra domus Domini et domus regiæ, et citharas lyrasque cantoribus: non sunt allata hujuscemodi ligna thyina, neque visa usque in præsentem diem.) + 10.12 Cantoribus. ID. Hi quidquid agunt in verbo aut opere, omnia in laudem Dei faciunt: laudem inter adversa et prospera, corde, ore et opere pronuntiare non cessant, unde: Super muros tuos, Hierusalem, constitui custodes, tota die et nocte non cessabunt laudare nomen Domini Isa. 62..
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
1 Chronicles 25:1Igitur David et magistratus exercitus segregaverunt in ministerium filios Asaph, et Heman, et Idithun, qui prophetarent in citharis, et psalteriis, et cymbalis secundum numerum suum, dedicato sibi officio servientes.
Psalms 92:1Laus cantici ipsi David, in die ante sabbatum, quando fundata est terra. [Dominus regnavit, decorem indutus est: indutus est Dominus fortitudinem, et præcinxit se. Etenim firmavit orbem terræ, qui non commovebitur. + 92.1 In diem, etc. AUG. In die ante sabbatum, etc., usque ad quod significat sextus dies. Dominus regnavit, etc. CASS. Laus Christi hic cantatur, etc., usque ad a laude domus, ibi, Domum tuam. Decorem indutus. AUG. Christus decorus his, etc., usque ad orbis qui non commovebitur. Decorem induit. CASS. Id est, pulchritudinem, etc., usque ad ab incarnatione, quando homines docuit. Præcinxit se. Non ait, cinxit, vel succinxit, vel accinxit, sed præcinxit. Cingimur enim operaturi, accingimur pugnaturi, succingimur ituri, præcingimur ministraturi. AUG. Cinctio ergo opera significat, etc., usque ad quia melior est qui vincit iram quam qui capit civitatem. Præcinxit. CASS. Cœtu angelorum ascendens, vel strenuitate operandi. Etenim firmavit. AUG. Decorem et fortitudinem induit, ut fundaret terram, unde addit: Etenim firmavit. 1
Revelation 14:2Et audivi vocem de cælo, tamquam vocem aquarum multarum, et tamquam vocem tonitrui magni: et vocem, quam audivi, sicut citharœdorum citharizantium in citharis suis. + 14.2 Tonitrui. Quia terret eos qui ad consortium suum venire suffugiunt. Citharædorum. Quia ipsi ad hoc se instituerunt, ut extenderent sua corda devota super lignum crucis. Citharizantium. Quod ex officio habebant, opere implebant.