The Bible Software
bible.software › I Regum › I Regum 10 › I Regum 10:16

I Regum 10:16

Fecit quoque rex Salomon ducenta scuta de auro purissimo: sexcentos auri siclos dedit in laminas scuti unius. + 10.16 Ducenta. Id. In Paralipomenis scutis adduntur hastæ aureæ, quia lanceis et scutis utebantur duces excubantes ante ostium domus regis. Unde: lectulum Salomonis septuaginta fortes ambiunt. ID. Excubantes ad ostia domus regiæ, etc., usque ad et scuto fidei tela nequissimi ignea repellentes, exstinguunt.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And king Solomon made two hundred targets of beaten gold: six hundred shekels of gold went to one target.

In Context

15excepto eo quod afferebant viri qui super vectigalia erant, et negotiatores, universique scruta vendentes, et omnes reges Arabiæ, ducesque terræ.

17Et trecentas peltas ex auro probato: trecentæ minæ auri unam peltam vestiebant: posuitque eas rex in domo saltus Libani. + 10.17 Saltus Libani. Sylva Libani Ecclesiam gentium significat, quæ de fastu superbiæ abscissa in fabrica domus Dei aptatur. Unde: Invenimus eam in campis sylvæ.

Read all of I Regum 10

Cross References

Exodus 25:36Et sphærulæ igitur et calami ex ipso erunt, universa ductilia de auro purissimo. + 25.36 Et sphærulæ igitur et calami. ID., ibid. Omne opus candelabri, etc., usque ad unde: In tribulatione dilatasti mihi, etc.

1 Kings 14:26et tulit thesauros domus Domini, et thesauros regios, et universa diripuit: scuta quoque aurea, quæ fecerat Salomon:

2 Chronicles 12:9Recessit itaque Sesac rex Ægypti ab Jerusalem, sublatis thesauris domus Domini et domus regis: omniaque secum tulit, et clypeos aureos quos fecerat Salomon: + 12.9 Sesac rex. Byssus cilicii vel gaudium cilicii. Byssus quidem subtilitatem significat: cilicium, quod fit de pilis caprarum, peccata. In bysso ergo cilicii, versutia diabolicæ fraudis in persuasione peccati. Sesac Jerosolymitanas opes aufert, cum diabolus qui callide decipit et gaudet in multitudine peccatorum, ecclesiasticos viros scientia spirituali et opere virtutis spoliat: et eos qui videbantur in Ecclesia decori, spoliatos secum in barathrum perditionis mergit. Clypeos. Salomon scuta aurea fecit, et custodibus domus suæ tradidit, cum Christus spiritualem scientiam per duo Testamenta doctoribus Ecclesiæ ad plebem tuendam commendavit. Hanc antiquus hostis per incuriam retrorsum abstrahit. Cum enim intendunt terrenis rebus, minusque curant de cœlestibus, officio pristino et scientia nudatos quasi in domo propria opibus spoliatos relinquit. Tales vero cum se sensu spirituali privatos aspiciunt, per eloquentiam verborum copiam quærunt, quorum sonoritatem velut scutorum æreorum firmitatem contra hostes pro subjectis opponunt. Sed quanto æs auro vilius, tanto inferior est eloquentia veræ sapientiæ fructu. Unde: Ubi plurima verba, ibi frequenter egestas Prov. 14..

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study I Regum 10:16

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← I Regum 10:15I Regum 10I Regum 10:17 →