Exodus 25:36
Et sphærulæ igitur et calami ex ipso erunt, universa ductilia de auro purissimo. + 25.36 Et sphærulæ igitur et calami. ID., ibid. Omne opus candelabri, etc., usque ad unde: In tribulatione dilatasti mihi, etc.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Their knops and their branches shall be of the same: all it shall be one beaten work of pure gold.
In Context
Cross References
Numbers 8:4Hæc autem erat factura candelabri, ex auro ductili, tam medius stipes, quam cuncta quæ ex utroque calamorum latere nascebantur: juxta exemplum quod ostendit Dominus Moysi, ita operatus est candelabrum. + 8.4 Ex auro. Quia Christus specialiter immunis a peccato, et operibus justitiæ præclarus, et membra ejus innocentiam et justitiam, quantum valent imitantur, in futuro perficientur. Ductili. Quia Christus ex conceptione et nativitate perfectus Deus et homo exstitit, passionum dolores pertulit II Tim. 3., et sic ad resurrectionis gloriam pervenit, et omnes qui pie volunt vivere in ipso quasi metallum feriendo dilatatum per passionis contumelias ad immortalitatis gratiam perveniunt. Stipes. Christus scilicet, de quo procedunt calami, quia ab ipso accipiunt justi quidquid habent boni; unde: Sine me nihil potestis facere Joan. 15..
2 Chronicles 9:15Fecit igitur rex Salomon ducentas hastas aureas de summa sexcentorum aureorum, qui in singulis hastis expendebantur: + 9.15 Fecit igitur. Quia patres utriusque Testamenti doctrina et operatione perfecti, quidquid sermone docuerunt, opere probaverunt. Hastas aureas. Hæc est armatura Dei, qua resistimus contra insidias diaboli: hanc habent prædicatores sancti, qui custodiunt domum Dei, et excubant ad ostium ejus, ne subintret hostis antiquus, unde: Lectulum Salomonis ambiunt sexaginta for es Prov. 3..