The Bible Software
bible.software › I Regum › I Regum 12 › I Regum 12:11

I Regum 12:11

Et nunc pater meus posuit super vos jugum grave, ego autem addam super jugum vestrum: pater meus cecidit vos flagellis, ego autem cædam vos scorpionibus. + 12.11 Scorpionibus. Genus est flagelli, sicut et de spinis vel pomariis solent esse virgæ nodosæ. Vel etiam flagellum Saracenorum cum duabus vel tribus virgis, quod habet in summitate plumbeas glandes, alias grandines.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And now whereas my father did lade you with a heavy yoke, I will add to your yoke: my father hath chastised you with whips, but I will chastise you with scorpions.

In Context

10Et dixerunt ei juvenes qui nutriti fuerant cum eo: Sic loqueris populo huic, qui locuti sunt ad te, dicentes: Pater tuus aggravavit jugum nostrum: tu releva nos. Sic loqueris ad eos: Minimus digitus meus grossior est dorso patris mei.

12Venit ergo Jeroboam et omnis populus ad Roboam die tertia, sicut locutus fuerat rex, dicens: Revertimini ad me die tertia.

Read all of I Regum 12

Cross References

Exodus 5:5Dixitque Pharao: Multus est populus terræ: videtis quod turba succreverit: quanto magis si dederitis eis requiem ab operibus?

1 Samuel 8:18Et clamabitis in die illa a facie regis vestri, quem elegistis vobis: et non exaudiet vos Dominus in die illa, quia petistis vobis regem.

2 Chronicles 16:10Iratusque Asa adversus videntem, jussit eum mitti in nervum: valde quippe super hoc fuerat indignatus: et interfecit de populo in tempore illo plurimos.

Isaiah 58:6[Nonne hoc est magis jejunium quod elegi? Dissolve colligationes impietatis, solve fasciculos deprimentes, dimitte eos qui confracti sunt liberos, et omne onus dirumpe; + 58.6 Colligationes. ID. Peccata intelligimus, etc., usque ad domesticos seminis tui ne despexeris.

Jeremiah 28:13Vade, et dices Hananiæ: Hæc dicit Dominus: Catenas ligneas contrivisti, et facies pro eis catenas ferreas. + 28.13 Ananias. Putative propheta dicitur. Multa enim in Scripturis sanctis dicuntur juxta opinionem illius temporis, quo gesta referuntur, non juxta veritatem rei.

Revelation 9:3et de fumo putei exierunt locustæ in terram, et data est illis potestas, sicut habent potestatem scorpiones terræ: + 9.3 Exierunt locustæ. Discipuli bæreticorum locustis comparantur, quia neque volant in altum; sive, contemplationem per cognitionem, nec firmiter gradiuntur per bonam operationem: sed superbia saliunt, et in pejus recidunt, et sunt corrosores bonorum. Sicut habent scorpiones. Scorpius blandus facie cauda pungit occulte; vel scorpioni comparat, quia sicut scorpius cauda, sic hæretici decipiunt per temporalia, quæ debent post esse, sicut cauda posterior pars in animali. Vel ideo comparat quia quando scorpius pungit, non sentitur, postea diffundit venenum, sic decepti ab hæreticis non sentiunt, tandem perimuntur.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study I Regum 12:11

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← I Regum 12:10I Regum 12I Regum 12:12 →