Isaiæ 58:6
[Nonne hoc est magis jejunium quod elegi? Dissolve colligationes impietatis, solve fasciculos deprimentes, dimitte eos qui confracti sunt liberos, et omne onus dirumpe; + 58.6 Colligationes. ID. Peccata intelligimus, etc., usque ad domesticos seminis tui ne despexeris.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Leviticus 6:5reddet omnia, quæ per fraudem voluit obtinere, integra, et quintam insuper partem domino cui damnum intulerat. + 6.5 Et quintam insuper partem, etc. Linguam, scilicet in qua unus de quinque sensibus: hæc offertur, ut de cætero non peccet, quia per ipsam unumquodque prædictorum commissum est. ORIG. LXX: non quintam partem, sed quintas, ut bis quinque, etc., usque ad unum Deum referamus.
2 Chronicles 28:11Sed audite consilium meum, et reducite captivos quos adduxistis de fratribus vestris, quia magnus furor Domini imminet vobis.
Nehemiah 5:11Reddite eis hodie agros suos, et vineas suas, et oliveta sua, et domos suas: quin potius et centesimum pecuniæ, frumenti, vini et olei, quam exigere soletis ab eis, date pro illis.
Jeremiah 34:8Verbum quod factum est ad Jeremiam a Domino, postquam percussit rex Sedecias fœdus cum omni populo in Jerusalem, prædicans
Micah 3:2qui odio habetis bonum, et diligitis malum; qui violenter tollitis pelles eorum desuper eis, et carnem eorum desuper ossibus eorum;
1 Timothy 6:1Quicumque sunt sub jugo servi, dominos suos omni honore dignos arbitrentur, ne nomen Domini et doctrina blasphemetur. + 6.1 Quicunque. Sciendum est quosdam prædicasse communem omnibus in Christo libertatem. Quod de spirituali libertate utique verum est, non de carnali, ut illi intelligebant: ideo contra eos hic loquitur Apostolus, jubens servos dominis suis esse subditos. Ne exigant servi quod de Hebræis dicitur, ut sex annis serviant, et gratis dimittantur liberi, quod mysticum est.