The Bible Software
bible.software1 Kings1 Kings 20 › 1 Kings 20:21

1 Kings 20:21

Necnon egressus rex Israël percussit equos et currus, et percussit Syriam plaga magna.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And the king of Israel went out, and smote the horses and chariots, and slew the Syrians with a great slaughter.

In Context

20et percussit unusquisque virum qui contra se veniebat: fugeruntque Syri, et persecutus est eos Israël. Fugit quoque Benadad rex Syriæ in equo cum equitibus suis. + 20.20 Fugit quoque. RAB. Id est, diabolus princeps iniquorum, quorum oculi sublimes sunt. Syria enim sublimis in equo suæ superbiæ confidens cum equitibus scilicet omnibus superbis, quia ipse est caput super omnes filios superbiæ, ab exercitu Christi superatus in fugam vertitur, et rex Isræl percutit equos et currus, etc., quia rex regum nequitias spirituales obruit humani generis delendo peccata. ID. Diabolus licet a sanctis sæpius vincatur, tamen iterum instaurat prælium contra eos, et dum uno modo vincitur, alio statim vincere conatur ID. Maligni spiritus si in spiritualibus vincuntur, in corporalibus bellum parant, satagentes ut animas de supernis ad ima præcipitent, quo facilius vincant. Si viderint cœlestia desiderare, terrena ad amandum ingerunt. Si prosperitate concessa Deo gratiæ agentur, student ut per adversa frangantur. Sed sicut Syri, ita dæmones ubi se superare confidebant, ibi superati sunt.

22Accedens autem propheta ad regem Israël, dixit ei: Vade, et confortare, et scito, et vide quid facias: sequenti enim anno rex Syriæ ascendet contra te.

Read all of 1 Kings 20

Cross References

Joshua 10:20Cæsis ergo adversariis plaga magna, et usque ad internecionem pene consumptis, hi qui Israël effugere potuerunt, ingressi sunt civitates munitas.

Judges 7:23fugientes usque ad Bethsetta, et crepidinem Abelmehula in Tebbath. Conclamantes autem viri Israël de Nephthali, et Aser, et omni Manasse, persequebantur Madian.

1 Samuel 14:20Conclamavit ergo Saul, et omnis populus qui erat cum eo, et venerunt usque ad locum certaminis: et ecce versus fuerat gladius uniuscujusque ad proximum suum, et cædes magna nimis.

1 Samuel 19:8Motum est autem rursum bellum: et egressus David, pugnavit adversum Philisthiim: percussitque eos plaga magna, et fugerunt a facie ejus.

2 Kings 3:24Perrexeruntque in castra Israël: porro consurgens Israël, percussit Moab: at illi fugerunt coram eis. Venerunt igitur qui vicerant, et percusserunt Moab,

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study 1 Kings 20:21

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← 1 Kings 20:201 Kings 201 Kings 20:22 →