1 Kings 21:22
Et dabo domum tuam sicut domum Jeroboam filii Nabat, et sicut domum Baasa filii Ahia: quia egisti ut me ad iracundiam provocares, et peccare fecisti Israël.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
23Sed et de Jezabel locutus est Dominus, dicens: Canes comedent Jezabel in agro Jezrahel.
Cross References
1 Kings 12:30et factum est verbum hoc in peccatum: ibat enim populus ad adorandum vitulum usque in Dan.
1 Kings 15:29Cumque regnasset, percussit omnem domum Jeroboam: non dimisit ne unam quidem animam de semine ejus donec deleret eum, juxta verbum Domini quod locutus fuerat in manu servi sui Ahiæ Silonitis,
1 Kings 16:3ecce ego demetam posteriora Baasa, et posteriora domus ejus, et faciam domum tuam sicut domum Jeroboam filii Nabat. + 16.3 Ecce. RAB. in lib. Reg., tom. 3. Demetit Dominus hujus vel cujuscunque iniqui posteriora, cum peccata post finem vitæ ulciscitur. Demetit et posteriora domus ejus, cum imitatorem æternis cruciatibus damnat. Quicunque ergo usque in finem vitæ in pravis operibus perseverat, posteriora illius demetentur.
1 Kings 16:26Ambulavitque in omni via Jeroboam filii Nabat, et in peccatis ejus quibus peccare fecerat Israël, ut irritaret Dominum Deum Israël in vanitatibus suis.
2 Kings 10:10videte ergo nunc quoniam non cecidit de sermonibus Domini in terram, quos locutus est Dominus super domum Achab: et Dominus fecit quod locutus est in manu servi sui Eliæ.