I Regum 22:11
Fecit quoque sibi Sedecias filius Chanaana cornua ferrea, et ait: Hæc dicit Dominus: His ventilabis Syriam, donec deleas eam.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Jeremiah 23:16Hæc dicit Dominus exercituum: Nolite audire verba prophetarum qui prophetant vobis, et decipiunt vos: visionem cordis sui loquuntur, non de ore Domini.
Jeremiah 23:25Audivi quæ dixerunt prophetæ prophetantes in nomine meo mendacium, atque dicentes: Somniavi, somniavi. + 23.25 Audivi quæ dixerunt. HIER. Sunt multa genera prophetandi, etc., usque ad et corda indomabilia tyrannorum propria conscientia Domini majestatem sentirent.
Jeremiah 27:2Hæc dicit Dominus ad me: Fac tibi vincula et catenas, et pones eas in collo tuo, + 27.2 Hæc dicit Dominus. Præterita visio in principio regni Joachim: hæc autem sub Sedecia, qui extremo regnavit in Jerusalem, sub quo urbs capta est et eversa.
Jeremiah 28:10Et tulit Hananias propheta catenam de collo Jeremiæ prophetæ, et confregit eam. + 28.10 Et tulit. HIER. Consideranda Jeremiæ prudentia, etc., usque ad quorum notitia solius Dei est.
Ezekiel 13:6Vident vana, et divinant mendacium, dicentes: Ait Dominus, cum Dominus non miserit eos: et perseveraverunt confirmare sermonem.
Micah 3:11Principes ejus in muneribus judicabant, et sacerdotes ejus in mercede docebant, et prophetæ ejus in pecunia divinabant: et super Dominum requiescebant, dicentes: Numquid non Dominus in medio nostrum? non venient super nos mala.