Jeremiæ 27:2
Hæc dicit Dominus ad me: Fac tibi vincula et catenas, et pones eas in collo tuo, + 27.2 Hæc dicit Dominus. Præterita visio in principio regni Joachim: hæc autem sub Sedecia, qui extremo regnavit in Jerusalem, sub quo urbs capta est et eversa.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Thus saith the LORD to me; Make thee bonds and yokes, and put them upon thy neck,
In Context
Cross References
1 Kings 11:30Apprehendensque Ahias pallium suum novum quo coopertus erat, scidit in duodecim partes.
Isaiah 20:2in tempore illo locutus est Dominus in manu Isaiæ, filii Amos, dicens: Vade, et solve saccum de lumbis tuis, et calceamenta tua tolle de pedibus tuis. Et fecit sic, vadens nudus et discalceatus. + 20.2 Vade et solve. Præcipitur prophetæ ut sacco calceamentisque depositis, etc., usque ad nihil enim occultum quod non reveletur. Et fecit sic. Mira obedientia, solo cilicio induebatur vir nobilissimus, ut Hebræi tradunt. Cujus filiam Rex Manasses accepit in conjugium, non erubuit nudus incedere, nihil honestius judicans quam Domino obedire.
Jeremiah 18:2Surge, et descende in domum figuli, et ibi audies verba mea.
Jeremiah 25:21et Idumææ, et Moab, et filiis Ammon:
Jeremiah 28:10Et tulit Hananias propheta catenam de collo Jeremiæ prophetæ, et confregit eam. + 28.10 Et tulit. HIER. Consideranda Jeremiæ prudentia, etc., usque ad quorum notitia solius Dei est.
Ezekiel 4:1Et tu, fili hominis, sume tibi laterem, et pones eum coram te, et describes in eo civitatem Jerusalem.