I Regum 22:25
Et ait Michæas: Visurus es in die illa quando ingredieris cubiculum intra cubiculum ut abscondaris.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
1 Kings 20:30Fugerunt autem qui remanserant in Aphec, in civitatem: et cecidit murus super viginti septem millia hominum qui remanserant. Porro Benadad fugiens ingressus est civitatem, in cubiculum quod erat intra cubiculum.
Isaiah 9:14Et disperdet Dominus ab Israël caput et caudam, incurvantem et refrenantem, die una.
Jeremiah 28:16Idcirco hæc dicit Dominus: Ecce ego mittam te a facie terræ: hoc anno morieris: adversum enim Dominum locutus es. + 28.16 Hoc anno. ID. Si quando morimur, de carceribus corporum liberamur, secundum illud quod male interpretantur hæretici: Educ de carcere animam meam; quomodo pro supplicio mors irrogatur?
Jeremiah 29:32idcirco hæc dicit Dominus: Ecce ego visitabo super Semeiam Nehelamiten, et super semen ejus: non erit ei vir sedens in medio populi hujus, et non videbit bonum quod ego faciam populo meo, ait Dominus, quia prævaricationem locutus est adversus Dominum.
2 Peter 2:1Fuerunt vero et pseudoprophetæ in populo, sicut et in vobis erunt magistri mendaces, qui introducent sectas perditionis: et eum qui emit eos, Dominum negant, superducentes sibi celerem perditionem. + 2.1 Perditionem. Merito perditionem sibi inducunt, qui Redemptorem suum negant, vel non qualem veritas ostendit, sed qualem sibi ipsi fingunt, prædicant. Et propterea alieni a Redemptore, nil certius quam foveam exspectant.