The Bible Software
bible.software1 Kings1 Kings 3 › 1 Kings 3:21

1 Kings 3:21

Cumque surrexissem mane ut darem lac filio meo, apparuit mortuus: quem diligentius intuens clara luce, deprehendi non esse meum quem genueram. + 3.21 Quem diligentius intuens, etc. RAB. Longum est ostendere quomodo per Paulum et alios ecclesiasticos intellexerit Ecclesia non esse filium suum, qui timebatur in lege, et in luce cognovit quem in tenebris non videbat. Duæ mulieres, quarum una dilectione ardebat, in altera simulatio subrepebat, Ecclesiam figurant, et Synagogam sive hæreticam pravitatem, quarum utraque et suos nequiter nutriendo interimit, et alienos quousque perdat alliciendo persuadet. Inter duas mulieres Dominus, dum id quod justum est spiritu oris sui dirimit, unicuique quod debetur restituit.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And when I rose in the morning to give my child suck, behold, it was dead: but when I had considered it in the morning, behold, it was not my son, which I did bear.

In Context

20Et consurgens intempestæ noctis silentio, tulit filium meum de latere meo, ancillæ tuæ dormientis, et collocavit in sinu suo: suum autem filium, qui erat mortuus, posuit in sinu meo. + 3.20 Tulit filium. Vivum, scilicet: non ut possideret, sed ut occideret. Non enim fecit hoc filii amore, sed odio æmulæ.

22Responditque altera mulier: Non est ita ut dicis, sed filius tuus mortuus est, meus autem vivit. E contrario illa dicebat: Mentiris: filius quippe meus vivit, et filius tuus mortuus est. Atque in hunc modum contendebant coram rege.

Read all of 1 Kings 3

Cross References

Genesis 21:7Rursumque ait: Quis auditurus crederet Abraham quod Sara lactaret filium, quem peperit ei jam seni?

Lamentations 4:3Ghimel Sed et lamiæ nudaverunt mammam, lactaverunt catulos suos: filia populi mei crudelis quasi struthio in deserto.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study 1 Kings 3:21

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← 1 Kings 3:201 Kings 31 Kings 3:22 →