The Bible Software
bible.softwareGenesisGenesis 21 › Genesis 21:7

Genesis 21:7

Rursumque ait: Quis auditurus crederet Abraham quod Sara lactaret filium, quem peperit ei jam seni?

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And she said, Who would have said unto Abraham, that Sarah should have given children suck? for I have born him a son in his old age.

In Context

6Dixitque Sara: Risum fecit mihi Deus: quicumque audierit, corridebit mihi.

8Crevit igitur puer, et ablactatus est: fecitque Abraham grande convivium in die ablactationis ejus. + 21.8 Crevit igitur puer, etc. Crescit, qui ascensiones in corde disponens, ad solidum doctrinæ cibum pervenit. Unde cresce, et manducabis me. Crevit, etc. AUG. Nec in die nativitatis, nec in die circumcisionis filii sui, sed in die ablactationis convivium fecit: quia debet magnum esse gaudium spiritualis ætatis, quando talis factus est homo qui pascatur solido cibo, eis simile quibus dicitur I Cor. 3: Lac vobis potum dedi, non escam.

Read all of Genesis 21

Cross References

Genesis 18:11Erant autem ambo senes, provectæque ætatis, et desierant Saræ fieri muliebria. + 18.11 Erant autem, etc. Seniorum ætas minor est quam senum, etsi senes appellentur seniores. Unde, secundum medicos, senior vir de muliere seniore filios facere non potest, etiamsi adhuc muliebria fluant. Secundum hoc Abraham miratur Dei potentiam de promissione filii, et hoc miraculum posuisse Apostolum accipere possumus. Emortuum enim corpus non omnino ad generationem erat, si mulier juvenilis ætatis fuisset: sed de provecta ætate generare non poterat: de Cethura enim postea generavit, quia juvencula fuit. Tradunt enim medici quia senex de femina provectioris ætatis etsi muliebria contingant ei generare non possit, de juvencula autem possit. Rursus mulier provectæ ætatis, etsi adhuc muliebria contingant ei, de seniore parere non potest, de juvene potest. Miraculum ergo fuit, quia uterque senex et provectæ ætatis, et desierant muliebria Saræ.

Deuteronomy 4:32Interroga de diebus antiquis, qui fuerunt ante te ex die quo creavit Deus hominem super terram, a summo cælo usque ad summum ejus, si facta est aliquando hujuscemodi res, aut umquam cognitum est, + 4.32 A summo cœlo. AUG., quæst. 8. Cur non dixerit similiter a summo terræ, etc., usque ad cum hoc de novissima electorum congregatione dicatur.

1 Kings 11:20Genuitque ei soror Taphnes Genubath filium, et nutrivit eum Taphnes in domo Pharaonis: eratque Genubath habitans apud Pharaonem cum filiis ejus.

Isaiah 66:8Quis audivit umquam tale? et quis vidit huic simile? numquid parturiet terra in die una, aut parietur gens simul, quia parturivit et peperit Sion filios suos? + 66.8 In die una. Apostolus filios suos tanquam una die simul genuit, quia in Christo, qui lux, et dies; et in unitate fidei.

2 Thessalonians 1:10cum venerit glorificari in sanctis suis, et admirabilis fieri in omnibus, qui crediderunt, quia creditum est testimonium nostrum super vos in die illo. + 1.10 Quia testimonium. Ideo vobis tribulatis dat requiem nobiscum, quia testimonium, id est quidquid diximus de illo die judicii, credidistis de gloria bonorum et pœna malorum.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Genesis 21:7

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Genesis 21:6Genesis 21Genesis 21:8 →