I Regum 8:54
Factum est autem, cum complesset Salomon orans Dominum omnem orationem et deprecationem hanc, surrexit de conspectu altaris Domini: utrumque enim genu in terram fixerat, et manus expanderat in cælum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
2 Chronicles 6:12Stetit ergo coram altari Domini ex adverso universæ multitudinis Israël, et extendit manus suas.
Psalms 95:6Confessio et pulchritudo in conspectu ejus; sanctimonia et magnificentia in sanctificatione ejus. + 95.6 In conspectu. Tales enim, confitentes scilicet et justi, ipsum conspiciunt, et conspiciuntur ab eo. Sanctimonia et magnificentia. AUG. Quasi diceret: Qui vult esse magnificus et potens, ut sunt angeli, prius sit sanctus, quod fit ex eo sanctificante: non enim per te potes esse sanctus. Eo ergo sanctificante, aliquis fit sanctus, et ita magnificus. 1
Luke 22:41Et ipse avulsus est ab eis quantum jactus est lapidis: et positis genibus orabat, + 22.41 Et ipse, etc. Dato apostolis præcepto orandi, et ipse avulsus est ab eis. Solus orat pro omnibus qui solus pro omnibus passurus erat, innuens orationem suam, tantum quantum et passionem a nostra distare. Jactus est lapidis, etc. In hoc mystice innuit, ut in idipsum dirigant lapidem, id est usque ad ipsum perducant intentionem legis, quæ scripta erat lapide: usque ad illum enim potest pervenire ille lapis, quoniam finis legis est Christus omni credenti ad justitiam Rom. 10..
Acts 20:36Et cum hæc dixisset, positis genibus suis oravit cum omnibus illis.