The Bible Software
bible.softwareActsActs 20 › Acts 20:36

Acts 20:36

Et cum hæc dixisset, positis genibus suis oravit cum omnibus illis.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And when he had thus spoken, he kneeled down, and prayed with them all.

In Context

35Omnia ostendi vobis, quoniam sic laborantes, oportet suscipere infirmos ac meminisse verbi Domini Jesu: quoniam ipse dixit: Beatius est magis dare, quam accipere. + 20.35 Beatius est. ID. Hoc in Evangelio non legitur, non enim omnia scripta sunt, sed Paulus forsitan hoc ab apostolis audivit, vel a Spiritu sancto accepit, vel potest dici quod, si non verba, sensum istum Jesus indicavit, dicens: Omni petenti da; et alibi: Nolite accipere aurum, etc. BED. Non illis qui relictis omnibus secuti sunt Dominum, divites eleemosynarios præponit, sed illos maxime glorificat, qui cunctis quæ possident in semet renuntiantes, nihilominus laborant operando manibus ut habeant unde tribuant necessitatem patienti. Vos igitur episcopi, estote solliciti de alendis pupillis, etc.

37Magnus autem fletus factus est omnium: et procumbentes super collum Pauli, osculabantur eum,

Read all of Acts 20

Cross References

Daniel 6:10Quod cum Daniel comperisset, id est, constitutam legem, ingressus est domum suam: et fenestris apertis in cœnaculo suo contra Jerusalem tribus temporibus in die flectebat genua sua, et adorabat, confitebaturque coram Deo suo sicut et ante facere consueverat.

Ephesians 3:14Hujus rei gratia flecto genua mea ad Patrem Domini nostri Jesu Christi, + 3.14 Hujus rei gratia. Vos peto, et Deo supplico, ut gratia cooperetur vobis. Et hoc est quod addit: Hujus rei gratia. In quo ostendit eos habere propriæ voluntatis arbitrium. Sed ne illud sufficere putent, addit: Flecto genua mea ad Patrem. Tantum in Græco habetur; quod autem in Latinis codicibus additum est: Domini nostri Jesu Christi, bene convenit, quod orabat, ut merito ejus obtineamus cui proprie et naturaliter est pater, non autem adoptive.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Acts 20:36

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Acts 20:35Acts 20Acts 20:37 →