The Bible Software
bible.softwarePetri iPetri i 1 › Petri i 1:17

Petri i 1:17

Et si patrem invocatis eum, qui sine acceptione personarum judicat secundum uniuscujusque opus, in timore incolatus vestri tempore conversamini. + 1.17 In timore, etc. HIER. Ego cunctis peccatorum sordibus inquinatus, diebus ac noctibus operior cum tremore reddere novissimum quadrantem. Et tempus quo mihi dicatur, Hieronyme, veni foras. Incolatus vestri. Ut possitis esse sancti, habete conversationem vestram in timore, tempore vestri incolatus quandiu in hujus mundi exsilio estis. Beatus enim qui semper est pavidus, hoc dico si Deum invocatis, quasi dicat: Non vere Deum invocatis, nisi solliciti et timidi sitis.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And if ye call on the Father, who without respect of persons judgeth according to every man’s work, pass the time of your sojourning here in fear:

In Context

16quoniam scriptum est: Sancti eritis, quoniam ego sanctus sum.

18Scientes quod non corruptibilibus, auro vel argento, redempti estis de vana vestra conversatione paternæ traditionis:

Read all of Petri i 1

Cross References

Genesis 47:9respondit: Dies peregrinationis meæ centum triginta annorum sunt, parvi et mali, et non pervenerunt usque ad dies patrum meorum quibus peregrinati sunt. + 47.9 Dies peregrinationis, etc. AUG. Q. in Gen., tom. 3 Quid est quod dicit Jacob Pharaoni, etc., usque ad non manent in domo in æternum.

1 Chronicles 29:15Peregrini enim sumus coram te, et advenæ, sicut omnes patres nostri. Dies nostri quasi umbra super terram, et nulla est mora.

Job 34:19qui non accipit personas principum, nec cognovit tyrannum cum disceptaret contra pauperem: opus enim manuum ejus sunt universi.

Proverbs 14:16Sapiens timet, et declinat a malo; stultus transilit, et confidit.

Jeremiah 3:19Ego autem dixi: Quomodo ponam te in filios, et tribuam tibi terram desiderabilem, hæreditatem præclaram exercituum gentium? Et dixi: Patrem vocabis me, et post me ingredi non cessabis. + 3.19 In filios. HIER.i In numero filiorum qui de gentibus crediderunt. Quotquot enim receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri Joan. 1..

Matthew 6:9Sic ergo vos orabitis: [Pater noster, qui es in cælis, sanctificetur nomen tuum. + 6.9 Pater noster. BEDA. Inter cætera salutaria monita et divina, quibus consulit credentibus, formam orandi proposuit, etc., usque ad et hi sunt veri adoratores, qui Filii per gratiam adorant Patrem in spiritu et veritate. Nulla oratio magis spiritualis est quam illa quæ ex ore Filii, qui est Veritas, processit. Pater noster. Cui non timore, sed amore hæreditatis servimus. Dum Pater dicitur, de adoptione cogitemus, ut Patri pium affectum rependamus. Dum dicitur noster, fraternitatis admonetur, cum sit communis adoptio omnibus. Nemo dicat meus, quod proprie filio convenit, cui pater est per naturam. Unde alibi. Vado ad Patrem meum Joan. 7., specialiter per naturam: et vestrum, conjunctum per gratiam. Pater noster dicitur, quod commune omnibus, nemo dicat meus: quod solum Christo convenit, qui filius est per naturam; aliis conceditur communis gratia adoptionis. RAB. Monetur nobilis et dives non superbire, etc., usque ad Quid negabit filiis, qui jam dedit quod pater est? AUG. Nusquam invenitur præceptum populo Isræl, ut diceret: Pater noster, aut oraret, etc., usque ad si ab ejus mandatis non aberrarent. Sicut est illud: Filios genui et exaltavi Isa. 1., etc In cœlis. Spiritualibus, ut ad spiritualitatem in qua habitat, festinare discamus, et cœlestia ab eo quæramus. Sanctificetur nomen tuum. Videnda est harum distinctio septem petitionum. Nam cum vita nostra temporaliter agitur speraturque æterna, priora sunt, etc., usque ad liberatio enim facit liberos, id est, filios, ut dicamus spiritu adoptionis, Abba Pater. Amen, significat in omnibus his petitionibus indubitanter a Domino tribui quod petitur, si ultimæ conditionis pactum servare non negligimus. Unde subdit: Si dimiseritis, etc. Sanctificetur, etc. Hic spiritum sapientiæ oramus, ne a sanctificatione nominis primus in aliquo discrepemus: sed patris nomen in filiis moribus et vita ostendatur. Nomen patris in nobis est, qui filii dicimur: quod petimus sanctificari. Non ut ipse sanctior sit, sed ut in nobis operetur augmentum suæ sanctificationis: nam sanctificatio filiorum nomini ejus attribuitur. Ita dicitur sanctificari sicut clarificari, et magnificari in nobis: Sanctificetur, id est, ita sicut est sanctum, habeatur hominibus: et ita innotescat illis Deus, ut non putent aliquid sanctius.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Petri i 1:17

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Petri i 1:16Petri i 1Petri i 1:18 →