Petri i 1:7
ut probatio vestræ fidei multo pretiosior auro (quod per ignem probatur) inveniatur in laudem, et gloriam, et honorem in revelatione Jesu Christi: + 1.7 Ut probatio, etc., in laudem. Cum judex laudans vestram fidem, dicet: Et dedistis mihi manducare, etc Matth. 25.. Pretiosior auro. Bed. Patientia sanctorum auro comparatur, etc., usque ad unde et subjungit: Inveniatur, etc. In laudem. Ut laudabiles et gloriosi sitis per constantiam in revelatione, id est in die judicii, quando revelabitur quam magnæ potentiæ sit Deus. Et honorem, ut dicatur vobis: Venite, benedicti Patris mei Matth. 25..
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Numbers 5:28Quod si polluta non fuerit, erit innoxia, et faciet liberos.
Job 23:10Ipse vero scit viam meam, et probavit me quasi aurum quod per ignem transit. + 23.10 Ipse vero scit viam. Id est videre non valeo videntem me. Et probavit. Non elatus comparat se auro, sed sua humiliter considerat, quod licet omni justo. Et hoc est: Et proba me quasi aurum. Exustione enim tribulationis, et subtrahuntur vitia, et augentur merita.
Proverbs 8:19Melior est enim fructus meus auro et lapide pretioso, et genimina me argento electo.
Proverbs 17:3Sicut igne probatur argentum et aurum camino, ita corda probat Dominus.
Isaiah 48:10Ecce excoxi te, sed non quasi argentum; elegi te in camino paupertatis. + 48.10 In camino paupertatis. ID. Purgando per paupertatem, divitias tuas dando hostibus; vel in Ægypto, ubi ostenditur divitiis et paupertate plerosquo tentari.