The Bible Software
bible.software1 Peter1 Peter 2 › 1 Peter 2:13

1 Peter 2:13

Subjecti igitur estote omni humanæ creaturæ propter Deum: sive regi quasi præcellenti: + 2.13 Subjecti igitur estote omni humanæ creaturæ propter Deum, sive regi, etc. Et ut conversatio vestra omnibus placeat, non resistatis alicui dignitati hominum, alicui personæ, alicui principatui cui Deus vos subdi voluit, quia non est potestas nisi a Deo, et qui potestati resistit, Dei ordinationi resistit. Et creaturam per partes exponit dicens, sive Regi, etc.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Submit yourselves to every ordinance of man for the Lord’s sake: whether it be to the king, as supreme;

In Context

12conversationem vestram inter gentes habentes bonam: ut in eo quod detrectant de vobis tamquam de malefactoribus, ex bonis operibus vos considerantes, glorificent Deum in die visitationis. + 2.12 Ex bonis operibus considerantes. ID. Plerumque contigit, ut pagani qui vituperabant fidem Christianorum, postea considerantes bonam eorum conversationem, Christum laudare inciperent.

14sive ducibus tamquam ab eo missis ad vindictam malefactorum, laudem vero bonorum: + 2.14 Tanquam ab eo missis. Multoties Deus aliquem malum tyrannidem exercere permittit, ut et mali confundantur, et boni magis probentur. Ad vindictam. BEDA. Hoc dicit, non tamen ita quod semper fiat, sed quæ esse debeat actio ducis, simpliciter narrat, qui etiamsi bonos damnat; non minus ad laudem eorum pertinet quod agit, si patienter improbitatem ejus tolerant boni, et sapienter ejus astutiæ resistunt.

Read all of 1 Peter 2

Cross References

Proverbs 17:11Semper jurgia quærit malus: angelus autem crudelis mittetur contra eum.

Jeremiah 29:7Et quærite pacem civitatis ad quam transmigrare vos feci, et orate pro ea ad Dominum, quia in pace illius erit pax vobis.

Mark 12:17Respondens autem Jesus dixit illis: Reddite igitur quæ sunt Cæsaris, Cæsari: et quæ sunt Dei, Deo. Et mirabantur super eo. + 12.17 Reddite ergo quæ sunt Cæsaris. Hoc ipse fecit: pro se et pro Petro solvendo tributa. Quæ sunt Dei Deo. Hoc quoque fecit Patris implens voluntatem. Aliter: Reddite quæ sunt Cæsaris Cæsari. Impressionem suæ imaginis. Quæ sunt Dei Deo. Animam lumine vultus ejus illustratam, Unde: Signatum est super nos lumen vultus tui Psal. 4., etc.

Romans 13:1Omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit: non est enim potestas nisi a Deo: quæ autem sunt, a Deo ordinatæ sunt. + 13.1 Omnis anima. AUG. Expositio prop. 720 ex epist. ad Rom. Quod ait Apostolus hic rectissime admonet, etc., usque ad tamen omnis homo subditus sit superiori se. Non est enim potestas. Potestas est a Deo; sed quæ a Deo sunt, ordinata sunt; ergo potestas est ordinata. Itaque qui resistit potestati, Dei ordinationi resistit, de bona potestate patet, quod eam perfecit Deus. Rationabiliter de mala videri potest, dum et boni per eam purgantur, et mali damnantur, et ipsa in deterius præcipitatur. Et scias, quod nomine potestatis interdum accipitur potestas ipsa, quæ datur alicui a Deo, aliquando ipse homo habens potestatem; quod diligens lector distinguat. Quæ autem sunt, a Deo ordinata sunt. Id est, rationabiliter a Deo disposita, unde: Deus potentes non abjicit, cum et ipse potens sit Job. 36.. GREG. Deum quippe imitari desiderat, qui fastigium potentiæ, etc., usque ad quia nequaquam justa potentia, sed actio prava damnatur.

1 Timothy 2:1Obsecro igitur primum omnium fieri obsecrationes, orationes, postulationes, gratiarum actiones, pro omnibus hominibus: + 2.1 Obsecro. Hactenus de pseudo-apostolis, hic de orationibus. Primo omnium. Id est, ante omnia fieri obsecrationes. Ordo missæ hic ostenditur quod est speciale genus orationis. Obsecrationes. Sive precationem illam quæ fit juxta vel ante consecrationem. Orationes. Id est ipsa consecratione. Postulationes. Vel interpellationes, quasi ex debito ut quod hic geritur, in æterna vita perficiatur, ut cum populus ab episcopo benedicitur. Gratiarum actiones. De factis, quæ totum concludunt quasi totum sit a Deo: ut benedicamus Domino. Pro omnibus. Ut sequamur clementiam Dei, quia Deus vult omnes homines salvos fieri, etsi secundum justitiam quosdam reprobet. Ut quietam a persecutione.

2 Peter 2:10Magis autem eos, qui post carnem in concupiscentia immunditiæ ambulant, dominationemque contemnunt, audaces, sibi placentes, sectas non metuunt introducere blasphemantes:

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study 1 Peter 2:13

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← 1 Peter 2:121 Peter 21 Peter 2:14 →