The Bible Software
bible.software › Petri i › Petri i 2 › Petri i 2:14

Petri i 2:14

sive ducibus tamquam ab eo missis ad vindictam malefactorum, laudem vero bonorum: + 2.14 Tanquam ab eo missis. Multoties Deus aliquem malum tyrannidem exercere permittit, ut et mali confundantur, et boni magis probentur. Ad vindictam. BEDA. Hoc dicit, non tamen ita quod semper fiat, sed quæ esse debeat actio ducis, simpliciter narrat, qui etiamsi bonos damnat; non minus ad laudem eorum pertinet quod agit, si patienter improbitatem ejus tolerant boni, et sapienter ejus astutiæ resistunt.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Or unto governors, as unto them that are sent by him for the punishment of evildoers, and for the praise of them that do well.

In Context

13Subjecti igitur estote omni humanæ creaturæ propter Deum: sive regi quasi præcellenti: + 2.13 Subjecti igitur estote omni humanæ creaturæ propter Deum, sive regi, etc. Et ut conversatio vestra omnibus placeat, non resistatis alicui dignitati hominum, alicui personæ, alicui principatui cui Deus vos subdi voluit, quia non est potestas nisi a Deo, et qui potestati resistit, Dei ordinationi resistit. Et creaturam per partes exponit dicens, sive Regi, etc.

15quia sic est voluntas Dei, ut benefacientes obmutescere faciatis imprudentium hominum ignorantiam: + 2.15 Laudem vero bonorum. Quia sic est. Vere pii, quidquid duces agant, laudem consequuntur: quia hoc vult Deus, qui etiam malis utitur in bonum, unde et vos utamini etiam illis in bonum, sive boni sive mali sint, facientes obmutescere imprudentium hominum ignorantium. Ut quoquo modo eis in bonum utamini, et per eos laudem mereamini, nec ipsi inveniant quid in vobis vituperent, dum etiam ipsos honoratis et patimini, quamvis sint immundi.

Read all of Petri i 2

Cross References

Romans 13:3nam principes non sunt timori boni operis, sed mali. Vis autem non timere potestatem? Bonum fac: et habebis laudem ex illa: + 13.3 Principes. Dicit illos esse principes Apostolus, qui propter corrigendam vitam et prohibenda adversa creantur, Dei habentes imaginem, ut sub uno cæteri sint. Non sunt timore boni, etc. Si bonus est princeps, bene operantem non punit, sed diligit. Sin malus, non nocet bono, sed purgat eum. Malus ergo subditus debet timere, quia instituti sunt principes ut mala puniant. Habebis laudem ex illa. Si justa est, ipsa laudante; si iniqua, ipsa tibi laudis occasionem præbente.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Petri i 2:14

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Petri i 2:13Petri i 2Petri i 2:15 →